Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

In his omnibus quae proposita sunt non una est causa. breuiter enim singularum causarum significatae sunt formae, [*](3 cf. I Petr. 2, 11 7 Ioh. 7, 39 9 loh. 14, 15-17 20 Ioh. 20, 22 21 cf. Act. 2, 1-4 . ) [*](drf.1) [*]( \' 4 habuerunt CNX 5 quod (corr.) M fuerunt CNX 7 dictus (corr. m2) M 8 alio in] in alio X 9 loco ait (ait exp.) N ait] aut C om. GA mandata GA 10 paracletum (corr. m2 paraclitum) M paraclitum. N paraclytum X 11 ut] et NX 13 uidet (corr. m2 uidit) M uidit NGA cognoscet C 14 cognoscetis CNF 17 ut mittat] amitat (corr. m2 ut mitat) M 1S subiecit CNX qui X ipsis] ipsis legituriV 19 autem om. M . legitur om. N 21 pcntecoste (add. n m2) M pentecosten NX )

163
quia unus quidem est spiritus, sed dona habet multa. cum ergo legitur spiritus sanctus, intellegi debet et eius officium. in quo sit significatus. nam quia et cum eis erat et uenturus erat, non est falsum, sed si non istud ad personam trahas, sed ad naturam. alterum enim se uenturum a patre. promisit Christus, ut, quia indifferens est eorum diuinitas, in praesentia Christi non absens putetur spiritus sanctus et in aduentu et in apparentia spiritus sancti praesens aestimetur et Christus. ideo cum uenturum eum promittat, dicit: uos uidetis eum, quia apud uos manet et uobiscum est, ut securi essent apostoli, quia post ascensum domini non minorem aut degenerem ad tuitionem habituri essent pastorem aut regem. nam non est dubium non datum esse credentibus spiritum nisi, sicut euangelista testatur, postquam deuicta morte resurgens clariificatus est dominus. ipsius enim triumfantis domini uerba sunt et dicentis: quia Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem spiritu sancto baptizabimini, quem et accepturi estis non post multos hos dies. hoc tempore quo ascendere ad patrem disposuit, interfatus uidetur.

Illud autem quod insufflasse in discipulos dominus legitur post dies paucos resurrectionis suae et dixisse: accipite spiritum sanctum, ecclesiastica potestas intellegitur esse. quia enim omnia in traditione dominica per spiritum sanctum aguntur, idcirco, cum regula eis et forma traditur huius modi disciplinae, dicitur eis: accipite spiritum sanctum. et quia uere ad ius ecclesiasticum pertinet, statim subiecit dicens: cuius [*]( 1 cf. I Cor. 12, 4-11 9 Ioh. 14, 17 14 cf. Ioh. 7, 39 16 Act. 1, 5 21. 25 Ioh. 20, 22 26 Ioh. 20, 23 ) [*](ti\'l P) [*]( 2 et (eras. m2) M 3 quo] co (corr, m2) M 4 trahas (has m2 in ras.) M 6 diuin«itas N 7 sCs sps N 8 saucti] sds C 9 dicit] adicit (corr. ct dicit) C uos. M 10 securi] secum N 11 degerem (corr. m2) M 12 ad tuitionem] adiationem C 13 sicut om. (add., ia2) M 14 eangeliata M 16 iohannia C (corr.), N 17 baptuzabimini (corr.) M 19 disposui M inter factus (corr. fatus) C 23 intra dictiono C aguntur-regula in ras. C 24 mundi M 25 dicit GA ) [*]( 11* )

164
tenueritis peccata, tenebuntur; si cuius remiseritis, remittentur eis. inspiratio ergo haec gratia quaedam est quae per traditionem infunditur ordinatis, per quam commendatiores habeantur. unde apostolus dicit ad Timotheum: noli, inquit, neglegere gratiam quae est in te, quae data est tibi per inpositionem manuum presbiterii. semel ergo fieri oportuit, ut de cetero traditio ista non sine dono spiritus sancti esse crederetur. sicut enim in saluatore forma data est uisibiliter, ut post baptismum spiritus sanctus credentibus de cetero inuisibiliter dari non ambigeretur, ita et in supra dicta causa forma data est in principio, ut ex eo traditioni ecclesiasticae spiritus sanctus infusus credatur. ut autem apostoli praesente domino uirtutes facerent, potestas data est, sicut et prius profetis.

.3. Trium ergo officiorum formae donis spiritus sancti in apostolis sunt ostensae, quarum prima haec est, quae ad ius ecclesiasticum pertinet in regenerandis uel ceteris officiis; secunda, quae in pentecoste data est, quae est generalis — non solum enim in apostolos, uerum etiam in omnes decidit spiritus sanctus credentes —; tertia forma est, quae solis apostolis uel ordinatis initio est concessa in signis ac uirtutibus faciendis, usque dum fidei semina iacerentur ad crementum. semina enim fidei sunt uirtutes per apostolos factae. ipsi enim antistites positi sunt huius modi ueritatis, qui per signa et prodigia non inrationabilem esse fidem nostram s testarentur. nulla enim maior probatio est ueritatis quam uirtus. haec est enim quae omnem terrenam filosofiam accusat, quia semper solis uerbis studuit non habens testimonium uirtutis, qua stabile esse, quod uerbis adstructum erat. demonstraret. igitur spiritus sanctus generaliter semel datur [*](4 I Tim. 4, 14 )[*](d1\'.P ] ) [*](2 remittuntur FG 7 sine donoj sinodo N 10 et] ** M 13 fecerent M si.cut M 15 doni NX 18 pentecoeten NX 20 dedicit (corr. m2) M 21 ornatis M 22 semina (corr. m2 semen) M 24 mundi M 26 maior] maior est (est eras.) N 28 semper] se. N 29 qua] quae CNX 30 demonstrare FB )

165
omnibus credentibus, per quem filii dei esse probentur, dum; manet in eis. in signis uero et prodigiis faciendis non manet in homine, sed uocatus aduenit aut suggerit necessaria et recedit similiter et in traditione uel ordinatione de foris. gratiam praestat, tuitionem etiam deferens deuotis fidei.