Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Tradito saluatore inlucescente parasceue omnes principes sacerdotum et scribae et seniores conuenerunt in domum Caiphae pontificis, quo perducendum sciebant esse Iesum, ut audirent eum. hoc et Matheus et Marcus euangelistae testantur et nullum ex his ante perfectum impium opus a domo praesidis abscessisse, quippe cum omnis instantia eorum et. deuotio ad agendum pascha mors esset saluatoris. occupatis ergo eis ad necem domini a mane usque ad horam nonam quomodo ludas eis retulisse pretium sanguinis. quod acceperat, ante crucem domini probatur et dixisse illis in templo: peccaui, quod tradiderim sanguinem iustum, cum constet utique omnes principes et seniores ante passionem domini non fuisse in templo, quippe cum et in cruce posito insultarent ei?

Nec enim inde potest probari, quia ante passionem relatum est, cum sint multa, quae, cum ante facta probentur, nouissima ordinantur. est iterum, quando locus admittit, ut, quod post factum est, ante ponatur. nam manifestum utique est quinquagensimum psalmum anteriorem esse quam tertium. sic ergo [*]( 12 cf. Matth. 26, 57. Marc. 14, 53 18 Matth. 27, 4 . \' ) [*]([\'f.P) [*]( 3 uocatur (corr.) M aut] ait M suggeret N 4 in om. N 6 schariotes M acariothes (con\'. m. rec. scariotbis) C, NFB scariothis GA 7 proditor domini] pro dfio N passionem] dat add. X. 8 finit C finiuit NX 13 opus om. X 14 praesidis] principis N 1$ occupatus X 17 ludas eis] iud(a)eis X 24 est] et N 25 est pr. ow. (add. 8. I.) M. )

166
aliquando euenit, ut anticipentur quae posteriora sunt. unde et Maria cum post resurrectionem fratris sui Lazari ante sex dies paschae in cena ungento pedes domini unxisse probetur, propter significationem eius anticipatum est ab euangelista dicente inter cetera: Maria autem erat, inquit, quae unxit dominum ungento. hoc referet antequam Lazarus moreretur; quod nisi postea factum inueniremus, nesciremus quo tempore factum esset.