Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Qui pacem suscipit saluatoris inimicitiam contrahet mundi. nisi enim discordauerit a diabolo, pacem non habebit cum Christo. nemo enim potest duobus dominis seruire. hic ergo a mundo discordat, qui legi dei fideliter seruit; Christi pace munitus omnium aduersariorum conprimit tela. quis enim audeat aduersus eum quem scit regis amicum? aliter tamen mundus pacem dat, quam se saluator dare promisit. mundus enim aut metu pacem dat aut prece; saluator uero, cum sit fortior omnium nullum utique metuens, non rogatus dat pacem. salutaris ergo haec pax est, quae idcirco datur, ut munimentum sit contra hostes. pax quidem uno nomine appellatur, sed longo interuallo discernitur dei et mundi. haec enim fragilis est, illa fortis; haec carnea, illa spiritalis; haec terrena, illa caelestis; haec de necessitate est, illa de uoluntate. Christus enim nullius egens pacem offeret inualidis et inermibus, dominus semis, bonus malis, deus hominibus.

Recte ergo ait: non sicut hic mundus dat, ego do uobis; hoc enim dicens intellegi uoluit clementiam bonae uoluntatis suae. cum enim omnis idcirco det pacem ut pro- Sciat sibi, hic ad hoc dat, ut prosit non sibi sed eis quibus dat aliter ergo mundus dat pacem, quam dedit saluator, et mundi pax non docet bonam uitam, non suadet ad patientiam, non prouocat ad iustitiam, non hortatur ad [*]( 2 Ioh. 14, 27 6 Matth. 6, 24. cf. Lac. 16, 13 8 cf. Epb. 6, 16 IH cf. Act. 17, 25 20 Ioh. 14, 27 ) [*](f.P) [*]( 1 quo modo intellegitur claudunt quaest. 91 m N quodj ..quod M 4 contrahit X 5 habet X 6 daabus (corr.) M 7 ergoJ enim N lege N 8 pacem N (corr.), FB unitas M unitus (corr.) CN 9 audiat C 10 dat pacem OA se om. GA . 11 enim] autem K pr(a)ecem (corr.) C 13 minimentam (corr. m2) M 14 uno] ut M 18 panem C offert (t m2 in ras.) M offert QA inhermibus CNX 20 ricat in ras. N 23 ad] et CNX 24 ego C ) [*]( L. Pi.-Aug. Qaaat. tert. ) [*]( 11 )

162
misericordiam, non promittit aeternam uitam. quicumque enim acceperit pacem Christi, alienus erit a uitiis huius mundi, quae militant aduersus animam.