Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et quia carnalibus in dubium uenit, qui uolunt scripturam pro sensus sui loqui capacitate, fides posita est, quae sensum scripturae secuta praemium mereatur. Solomoni, cum sapientiam a deo postulasset, responsum a domino est: ecce dedi tibi, inquit, cor sapiens et prudens, quale non fuit ante te, et post te non exsurget uir similis tibi. quid dicemus? uerum est quod promisit deus? immo uero. nemo ergo hominum similis erit Solomoni. et quid uidebitur de Christo, qui inter cetera: regina, inquit, austri uenit ab ultimis terrae [*]( 2. 6. 11 Ioh. 1, 1 16 cf. Col. 1, 26 21 III Eeg. 3, 12 26 Matth. 12, 42. Luc. 11, 31 )[*](rf.P) [*](2 pronontiantiB M 4 quia] quid X deus om. N 5 secta] facta M neget (corr. m2 negeut) M 7 ostendit C . 9 de eras. N quo om. N 14 hoc om. (add. s. Z.) N 15 et ante deus add. N ut in] in M et in X 16 et] et a CX 18 scriptnra N 20 secuta om. X 21 domino] dM X dedtt (exp. t) M 28 uir om. N dicimus X 24 nero (corr. m2 nerum) M ueram cet. ergo oni. X hominum (um m2 in ras.) M 26 regna FB ab] ad CFB. )

160
audire sapientiam Solomonis: et ecce plus Solomone hic? nunc elige cui credas, Fotine, deo aut Christo, patri an filio. si patri credis, arguis filium; si filio credis, accusas patrem. si enim homo tantum est Christus, frustra se praeposuit Solomoni contra promissum dei; si autem intellegitur esse et deus, digne se anteposuit Solomoni et promissum intaminatum est dei, quia non exsurrexit homo similis Solomoni. Christus enim idcirco se potiorem ostendit, quia deus est.

0 dementia Fotini, qui Christum ante Mariam non fateri uult, quem uoce sua audit testantem quod ante Abraham sit! cum enim de tempore agerent cum eo Iudaei dicentes: quinquaginta annos nondum habes, et Abraham uidisti? respondit eis: amen dice uobis, ante Abraham ego sum. non dixit: \'melior sum\', sed ad interrogata respondit, quia ante erat quam putabant Iudaei. maledictum plane legis Fotinus euadere non potest, quia spem habet in Christo, quem tantum hominem dicit, cum legat: maledictus homo qui spem habet in homine. apostolus autem sciens Christum deum et ideo et in praesenti et in futuro spem esse in eo ait: si in hac tantum uita sperantes sumus in Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus. non ergo homo tantum est, in quo spem habere docemur, quia uana spes in homine. haec diximus pauca de multis; sufficeret enim, si bonae mentis Fotino hoc solum postremum posuimus. [*]( 7 cf. III Reg. 3, 12 11 Ioh. 8, 57 13 Ioh. 8, 58 17 Hier. 17, 5 19 I Cor. 15, 19 22 cf. Ps. 59, 18 ) [*](def. P) [*]( < 1 et om. N Solomone] salomonis N 2 aut] an* N xpo in ras. M an] an (n in ras.) N 3 patre (corr.) M credas (corr.) N 4 ae om. N 5 esse om. N 6 solamoni (corr. aalamoni) N intaminatum (corr. incontaminatum) M 1 *<ll N 9 quia M 10 sua om. X ait ip (ip eras.) C 11 discentes (corr.) C 16 quia] qua N 18 hominem N 22 uana] una F (corr.), B Bpems (m fort. fras.) X 24 mentis] esset mid. CNX solum] quod add. CNX )

161