Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Ambigenti Mariae de conceptu possibilitatem angelus praedicat dicens: spiritus sanctus superueniet in te, hoc est: \'ne dubites, quia uirum nescis; quod enim dixi\', ait, \'quia concipies, spiritus sanctus superueniens in te operabitur, ut concipias sine uiro.\' et uirtus altissimi, inquit, obumbrabit tibi. \'altissimi uirtus\' sine dubio Christus est; hoc enim ad ipsius personam pertinet. superueniens ergo spiritus [*]( 1 Gen. 22, 18 16 Luc. 1, 34 18 Luc. 1, 35 21. 24 ibid. ) [*]( f.P) [*]( 2 benedicetnr M 5 benediceretur MFB 6 xpi (in ras.) N 8 scieretur CF, (corr.) B is om. GA 10 qui C 12 noscuntur (corr.) C 13 rectus CN rectos X xpm (xp in ras.) M 15 dicente maria. X 18 in te] dne M 19 obumbrauit CX 20 praedicabat C 21 hoc est-in te om. C 22 dixi ait] dixi ait tm2 corr. dixit) N 23 sanctus spiritus N 24 concipies X tinqait M obumbraait CX ) [*]( L. Ps.-Aag. Queflt. test. ) [*]( r i )

98
sanctus in uirginem sanctificauit eam opere suo efficiens corpus sanctum ex ea, in quo uirtus quae dicitur dei filius nasceretur. cuius obumbratio in uirginem haec est, ut de inmensitate diuinitatis aliquid esset in utero uirginis, quantum posset capere natura humana, quod quasi ex splendore obumbratio diceretur uirtutis dei essetque dei uirtus nec non et deus: nihil enim de deo est, quod non dicatur deus. nam hoc corporeum est, ut sit in carne aliquid et caro dici non possit, ut pili et ossa et cetera.