Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quaestio ista gemina ratione debet intellegi. primum enim domus Christi ecclesia est, quam aedificauit sibi sanguine suo. deinde potest et corpus eius dici domus ipsius, sicut dicitur et templum eius. si enim propter habitationem dieitur templum dei, non absurde dicetur et domus, sicut legimus in lege. sed si effectu spiritus sancti factum est corpus, quod et domum posse dici arbitramur, quare ad personam Christi relatum est, quaeritur. factum filii factum patris est, quia utriusque una uirtus est. simili modo etiam factum spiritus sancti factum filii dei est propter naturae et uoluntatis unitatem. siue enim pater faciat siue filius siue spiritus sanctus, trinitas est quae operatur; et quicquid tres fecerint, dei unius est operatio. [*]( 12 Prou. 9, 1 15 cf. Act. 20, 28 16 cf. Ioh. 2, 21 18 cf. Ps. 25, 8 etc. ) [*](<hf. P) [*]( 5 ex gpleudore] explendore FB 6 diceret X uirtutis] oiitiu N (icorr.), X 13 aedificabit GA 18 dicitur X 21 eat pr.] ease Jf 22 spiritum C 28 est dei GA propter nature (prepter natu in ru.) M 25 unius dei GA )

99