Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Circumcisio praeteriti temporis mandatum est, quam usque ad Christum oportuit habere auctoritatem, ut tam diu curreret, quam diu Christus nasceretur promissus Abrahae, ut de cetero cessaret circumcisio promissione impleta. in figura [*]( 22 cf. Luc. 2, 21 ) [*](def. P) [*]( I 2 enim] ** N spiritaliter *w. N 3 sanctus enim G A 4 profldt CGA est unctio ca Hiura deleta C 5 sppeUattrs) M add. C 6 ♦•miliisterio N 7 vngebantttr N, A {corr. m2) 10 et pr.] ex G, A (?) potestate GA accipit N 13 suspiciens M 14 et baptizui X se eras. C 15 Teatutn X 16 sic (corr. sicut) G sicut A 17 ministeruun BT 18 corporis NX 19 generatinno M accepit NX 25 tam Utora arf#- tum C 26 abrehe M )

97
enim Christi Isaac promissus est. dixit enim ei deus: i n semine tuo benedicentur omnes gentes, quod est Christus. fides enim, quam Abraham acceperat, restaurata a Christo est, ut in semine Abrahae, quod est Christus, omnes gentes benedicerentur, sicut promissum fuerat Abrahae. circumcisio itaque signum fuit promissi filii, id est Christi, quo nato cessare oportuit signum promissionis, ita tamen ut ipse promissus adueniens signum patris acciperet. ut sciretur is esse, qui promissus fuerat omnes gentes iustificare per fidem in circumcisione cordis. quia enim patri Abrahae carnaliter nascentis filii signaculum circumcisionis corporale fuit, ita et eorum, qui spiritaliter nascuntur, spiritale signum est circumcisio cordis, ideoque rectius post Christum non adhuc oportuit carnaliter circumcidi.