Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hominis ergo causam suscipiens et per regenerationem filios dei fieri docens baptizari debuit, ut in se hoc ostenderet ratum. facile enim probatum habetur et suadetur quod dicitur. si a magistro fieri uideatur. sic utique et uirtutum insignia oportuit fieri, ut iam filius dei apparens per mysterium regenerationis medellam daret corporeis passionibus, ut exemplo esset futuris fratribus, quia per regenerationem accipit unus quisque potestatem uirtutis.