Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Ex uerbis hoc ipsius lectionis potest colligi, quia non est litterarum arte uelata historia. nam Abel prudentem et deuotum in eo ipso sermo indicat scripturae, Cain uero neglegentem et inprouidum ac per hoc minus deuotum. Abel ergo de placitis potiora elegit, quae deo offerret creatori, ut de his utique quae creauerat praecipua illi offerret, per quod et dicationem suam et meritum eius probaret, ut et propriam reuerentiam et deum auctorem ostenderet. hoc Cain uelut rusticus praesentire nequiuit. totum enim animum terrae inserens mentis oculos ad caelum leuare non potuit, ut quid creatori dignum esset aspiceret; qualiacumque enim deo obtulit munera.

Quae causa etiam in Iudaeis obliquae mentis deprehenditur. [*]( 8 cf. Rom. 2, 11 etc. ) [*]( 1 reuelentar A 2 iustiam MA obproprio Nml F 6 humilitati Nml 7 deapectatione M de ex(s)pectatione CNX deepectione P 9 cessat] est (post. add.) C 10 habel C acceptum NGA, (rubr., add. ta atr.) C est om. X 11 reputatum C refntatum sit B 12 collegi P, Fml 13 nolata M historiam C deuotum et prudentem P 14 sermone OA scriptnra G neglegenter inprouidum P 15 homiuns C ho.c minus N deuotum] idoneum P placitis P placidis cet. 16 offeret MC ut de] unde FG ut (add. de mS) A 17 offeret MC 19 actorem M 20 nequit Mml annum terre M inferiens C mentes C 22 munera om. (add. s. l. m3) M 23 etiam] et P )

27
saepe enim reprehensi sunt, cum munera sua inprouide dei altari offerrent, quae nec hominibus digna uiderentur dicente domino: caecas et luscas offertis mihi; non haec suscipiam de manibus uestris. offers ea praeposito aut duci tuo, si acceperit ea, cum constet apud omnes personae sublimi maxima. debere offerri munera. ideoque Cain munera refutata sunt dicente ei deo: quid contristatus es et ut quid concidit uultus tuus? nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? quiesce. apud te conuersio eius, et tu dominaberis eius.

Vides ergo quia diuisio incurrit peccatum. dum non aestimat quid deo dignum esset, potiora reseruauit suis usibus. itaque non quia obtulit reprehensus est, sed quia indigna obtulit, nec ex eo damnatus est, sed factum emendare commonitus. ad te, enim ait, conuersio eius, et tu dominaberis eius, hoc est \'me non accipiente ad tuum dominium conuersum est munus a te oblatum\', ut de cetero sciret quid faceret. hinc inuidia exarsit ut occideret fratrem, ut ab iniusto occideretur, qui iustitiam primus ostenderat, et exemplum malum daretur hominibus. sic enim aemulatione zeli caecatus est ut non solum gratias non ageret — eo quod reus factus non fuerat, sed et didicerat quo modo hoc emendaret —, uerum etiam adderet aliud grauius, per quod damnari mereretur.

Talis est causa inprouidi ac parricidae Cain, qualis et illius nequam serui, cui cum ignotum esset a domino, ingratus effectus [*](2 Mal. 1, 8 7 Gen. 4, 6. 7 14 Gen. 4, 7 24 ef. Matth. 18, 27-34 ) [*]( 1 reprehen«*»si ( fuit dis* [?]) C offerent CF, Bml 3 accipiam X 4 offera ea] offerre a C offer ea NX aut duci tuo] tno audaci C 5 aceiperit ex 6 sublimis M offerre N, (corr. m2 B) X 7 reputata C es et] esset C 10 apud] apud ad GA conuersatio (corr.) G, (corr. m2 mg.) A 11 quia] quod C 12 dignum deo AB 13 quiaJ quod C quia] quod C 17 cetero] cero M enuidia (corr.) M 19 ostenderet (corr.) C 23 aliquid P damnari-p. 28, 1 ignoto in ras. M 24 parricidiae CG, (tert. i eras.) N paricidię F 25 esset] fuit (exp. et corr. esset) N )

28
exiens suffocabat conseruum suum, ut et de praeterito ignoto sibi facinore et de impietate in conseruum admissa inexcusabilis damnaretur. et tamen ad praesens damnatus non est Cain, sed confusus et reus sub terrore dimissus est super terram, ut, si paeni- . teret, ignosceretur ei. denique timens ne quis eum pro hoc facto occideret, ait ad deum: maior causa est mea relinqui me. si eicis me hodie a facie tua, et a facie terrae abscondam me et ero gemens et tremens super terram. et erit, omnis qui inuenerit me occidet me. territus Cain uerbis iusti iudicis dei timet despici a deo, ita ut et a conspectu hominum fugere se debere putet certus, quia qui irato deo uiuit etiam ab homine possit occidi. sed quid ei respondit dominus? non sic, inquit, hoc est (con ad hoc te remisi, cum non merearis uiuere, ut ab aliquo occidaris, sed ut gemas et tremas, quasi qui primus malum exemplum dederis super terram, dum laboribus tuis non respondit fructus ex humo\'. itaque omnis qui occiderit, inquit, Cain, septem uindictas exsoluet. haec sententia ostendit iure damnandum Cain. quando enim uidit legem datam sub tali comminatione, ne quis imitaretur factum eius, plus coepit timere, sciens quid mali admiserat.

Septem ergo uindictas promittit, si quis ad hoc facinus adspirasset, ut uidens ex hoc opere Cain reum factum, et cum adhuc legis manifestatio non erat. sciret se septemplici poena multari si non hoc uitaret, ut legis notitia sex plagas adderet supra quam meruerat Cain, ut cum plaga Cain septem numerarentur uindictae. [*]( 6 Gen. 4, 13. 14 13 Gen. 4, 15 a 17 Gen. 4, 15 b ) [*]( 1 exioene N conseruam (er in raa.) M conuerno (corr.) N 4 paenetiret F penetiret (corr. m2) B 6 occiderit (it m2 in ros.) G, A deum P dominum cet. est causa P relinque CGA relinqui (add. s s. I.) F 7 me eicis G, (alt. e 8. I.) A 8 abcedam N ero (r ml in rcu.) G 10 dispici CNFG 12 rato M 14 te om. N ab om. F, (add. m2) B 18 haec est M 22 uindicatas C facinora deus piraaaet C 25 notitia sex plagas] notitias ex plaga C notitias ex plagas N, G (corr. ,2 plagis), notitia ser plag (corr. plagas) A )

29
hoe etiam numero remunerandi sunt qui relietis omnibus dominum sequuntur et in futuro uitam aeternam habebunt, hoc est signum quod posuit deus in Cain, ne quis occideret eum omnis qui inuenisset eum. in parricida enim posita lex est, ut si quis homicidium fecisset, quia omne parricidium homicidium eat, septiens reus esset, quam fuerat Cain, ut hac seueritate ceteri territi ab hoc se facinore inhiberent.