Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Frustra hoc putant, qui arbitrantur quod Lamech dixerit de Cain: occidi uirum in liuore mihi et iuuenem in uulnere mihi. iam enim quinta generatione natus erat Lamech a Cain, id est de Matusalam abnepote Cain. hoc autem idcirco memorat Lamech, ut ostendat acrius adstringendum eum qui sub manifestata lege peccauerit. ac per hoc si post Cain in imitatorem eius septiens uindicatum est, quanto amplius uindicandum in eum est, quem nec factum Cain et correptio nec post eum lata sententia terruit, ut a tam impio et crudeli facinore uoluntatem auerteret! post Cain ergo Lamech homicidium perpetrauit, qui sine dubio iuxta ea quae supra dicta sunt septem uindictas exsoluit. et quid post Lamech ei, qui hoc secutus fuisset, futurum esset ostendit dicens:de Lamech autem septuagiens septiens quia malum opus paenitentia non subsequitur, septuaginta septem [*]( 1 cf. Luc. 5, 11 2 cf. Marc. 10, 30 etc. Gen. 4, 15 c 10 Gen. 4, 23 22 Gen. 4, 24 b. ) [*]( 1 hii add. m3 ante qui G 2 et om. N 3 nequis (quis eras. Nml BmU) NB occiderit MO A 5 parricide M parricidium N paracidium AB (corr. A, Bm2) 6 est om. C 8 81] Utrum P lamecech P 10 et iuuenem in uulnere mihi om. X 11 quinta (i in ras.) F quarta. GA quanta B 12 a om. X (add. Bm2) mathusalam C matusala X 14 sub»*manif»estata (ex manistestata) M lege] lite (corr. m. ree.) M 15 imit.] imit. (pr. i ertw.) M imit. (m 8. pr. i eras.) C 17 ante eum add. in M. rec. C sententia data P deterruit M 18 Cludelisaimo N crudelis (a eras.) F, Q uerteret (corr. m2 B) X 21 quid NF (corr.), G 22 «.lamech C )

30
plagarum ictibus feriatur. unde et saluator etiam septuagiens septiens peccanti, conuerso tamen, remitti praecepit.

Sed ne putetur alius ante Lamech homicidium post Cain fecisse, quia dixit: de Cain uindicatum est, quasi iam factum. Lamech autem de se quo modo diceret quia uindicatum in eum erat, cum adhuc recens esset homicidium, quod confessus fuerat se fecisse, cum constet omne factum sententiam secum habere? quando enim alia spes non est, praeter quam quod expleto operi dignum scitur, futurum pro facto habetur. denique dictum Adae est: qua die manducaueritis, morte moriemini, et utique non statim mortui sunt, sed post longum temporis interuallum; sed quia iam spes inmortalitatis amissa erat, futura mors praesens dicta est, quia haec coepit in spe haberi. igitur Lamech iuuenem se occidisse fatetur et Cain, sicut claruit, usque ad hoc tempus peruenire non potuit aut si peruenit, quod inpossibile est, senior fuit.

VII. QVAE DECEM UERBA IN TABULIS DATA SUNT, AUT SINGULAE TABULAE QVOTENA UERBA HABUERUNT?

Decem sententias decem uerba appellauit, quia et saluator sensum uerbum significauit dicens inter cetera ad Iudaeos: interrogo uos et ego unum uerbum; respondete mihi: baptismum Iohannis unde erat, « caelo an ex hominibus? hunc sensum uerbum> appellauit. simili modo et in duabus tabulis decem uerba scripta dicuntur, qui [*]( 1 cf. Matth. 18, 22 4 Gen. 4, 24 a 10 Gen. 2, 17 22 Luc. 20, 3. 4\' ) [*]( 1 septugiea (corr. m3) M 2 praecipit CNFB 5 autem om. X 6 adhuc recens esset] adrecensisset C 7 omnes X 9 expletur NFGA expletoulI (0 m2) B 18 in epe coepit X 14 habere (corr.) C 17 in tabuliB (inta in ras.) C 18 quot dena P quot.- C quottfp? N quotena (en eras.) F quod G, (corr. quot) A 23 de C 25 dicuntar] dinoscitur X quia P quae CB )

31
decem sensus sunt. denique dicit: nou sint tibi dii alii praeter me — primum uerbum hoc est — et subiecit: non facies tibi ullam similitudinem, quae sunt in caelo sursum et in terra deorsum, neque in aqua quae est sub terra. deinde adiecit tertio: non sumes nomen domini dei tui in uacuo; non enim mundabit dominus, qui sumit nomen eius in uanum, hoc est non in mendacio nomen domini dei tui adsumes, ut perieres per illud\\ dehinc quarto loco dicit: sabbata domini dei tui seruabis et non facies in illo ullum opus seruile. haec quattuor uerba sunt de decem; ista ad dominum proprie pertinent; haec sunt in prima tabula scripta.

Deinde in secunda tabula haec continentur: primum uerbum est: honora patrem tuum et matrem; secundum: non occides; tertium: non fornicaberis; quartum: non furaberis; quintum: non falsum testimonium dices; sextum: non concupisces quicquam proximi tui, et talia. haec in secunda tabula scripta probat apostolus Paulus dicens: honora patrem et matrem, quod est mandatum primum in promissione. quo modo esset primum, nisi in secunda tabula ab ipso coepisset? \'in promissione) autem ideo dixit, quia statim subiecit: ut sis longaeuus super terram et bene tibi sit. haec [*]( 1 Ex. 20, 3 (Deut. 5, 7) 2 Er. 20, 4 (Deut. 5, 8) 5 Ex. 20, 7 (Deut. 5, 11) 9 Ex. 20, 8. 10 (Deut. 5, 12. 14) 14 Ei. 20, 12 (Deut. 5, 16) 15 Ex. 20, (13) 15 (Deut. 5, (17) 18); Ex. 20, (14) 18 (Deut. 5, 17) 16 Ex. 20, (15) 14 (Dent. 5, (17) 19); Ei. 20, 16 (Deut. 5, (17) 20) 17 Ex. 20, 17 (Deut. 5, (18) 21) . 19 Eph. 6, 2 22 Eph. 6, 3 ) [*]( 1 sin M 6 tui om. M mundauit uel mandauit Cml mandauit Om2, NX 8 peieres P periures NX per om. X 9 Babbato C sabbatum Bm2 11 de decem] dedecim CNQA proprie ad deum P 16 foraueris C 17 concupiscis (corr.) N 18 alia N X 20 promis- Bione* (?) C 22 promissionem MF promiaionem N qui X 23 longeuos (corr. longeuuos) M )

32
est promissio facta his qui mandata custodiunt. itaque habes et mandata distincta et numerum eorum consummatum et quae et quanta in singulis tabulis scripta sunt.

VIII. UT QVID MOVSES DESCENDENS DE MONTE CUM TABULIS UULTUM SPLENDIDUM HABUIT ET INTOLERABILE?

Accepta potestate in peccatoies cum honorificentia descendit de monte facie gloriosa. lex enim contra peccatores data est. Moyses ergo quia non peccauerat, gloriosus apparuit in tantum ut a peccatoribus uideri non posset. ostensum enim in eo est, quia peccatores gloriam dei non merentur aspicere. post simulacrum enim uituli fusilis et confractionem tabularum, in quibus data lex fuerat, rursus ascendens Moyses in montem cum tabulis, in quibus accepta lege cum descenderet. gloriosa facta est facies eius, ut non possent aspicere filii Israhel uultum eius, neque Aaron, quia et ipse peccauerat; sed interposito uelamine loquebatur ad illos, ut tam diu indigni essent gloria dei, quam diu in peccatis uerterentur.