Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Itaque ut nihil deo coaeternum doceret, ordinem ipsum creatarum rerum exponit, ut dum minora prius facta memorat, postea autem maiora, nihil horum infectum habeatur, quia quae. tempore minora sunt uirtute maiora sunt, ut si illa praescribere de tempore se putent, ipsa infirmitate qua poste rioribus subiecta sunt reuincantur, aut si haec de uirtute praesumendo primatus sibi uindicent, posteritate ipsa humilentur, ut nihil horum non initio subiectum uideatur. ante quidem caelum factum et terra; deinde lux, quae in officio dies est; post firmamentum, quod appellatum est caelum, et congregationes aquarum quas appellauit maria, ut appareret terra in qua posset habitari. terram autem quam post caelum factam dicit, non terram solam uult intellegi, sed materiam significauit, id est omnia inferna, quae in mundi omnem speciem profecerunt. caelum autem non hoc carnale, sed illud supernum, quod spiritale est, in principio factum contendit, ut cum caelum dicit primum factum, deinde terram, in caelo omnia inuisibilia et in terra omnia uisibilia a deo creata signaret. totius enim naturae summa et ima conprehendit, ut quicquid medium est procul dubio factum credatur. luminaria uero, quae ad gubernandum mundum instituit, quarta die [*]( 5 adsertione sua N alligare MCNX 6 ipsum om. (add. m2) A 7 creaturarum PG creaturam C creat« arum F 8 nihil om. GA infactum C 9 tempore (alt. e m2 in raa.) M tempora X minora] maiora X maiora] minora X sunt alt. om. GA 10 se putent] reputent X posteribus M 12 humelentur C humilientur PX 13 initio] in initio C in otio GA 14 terram X 15 dies (corr. m3 diei) B diei GA 16 maria om. FB 17 possit NX 18 factum M solum GA 19 mundi] mundo 8. C 20 proficerunt CX carnC-X 22 cum om. X primo GA in om. NX caelo P caelum cet. 23 inuis.] uis. NX uis.] inuis. G, (corr. m2) A )

23
adserit facta, ut quanto magna sunt uirtute, tanto inferiora sint tempore. hominem autem sexto die constituit, ut in domum factam habitatorem induceret.

Hinc est unde quod quibusdam displicet dictum est: et uidit deus lucem quia bona est. ut, quia omnia a malo facta dicebantur et bona credi non poterant, Moyses ut bona quae facta sunt probaret, ipsi deo placita quae fecit ostendit, ut cui displicerent reum faceret. nam quo modo posset nescire lucem qui dixit: fiat lux et facta est lux? aliquis facit quod nescit? facta autem lux conplacuit ei qui se fecit. quis opifex in opere suo non laetetur? si dictum est: uidit deus lucem quia bona est, et de non sunt qui dicant \'mala est\\ quid, si sine testimonio esset relictum?

Igitur descripta mundi fabrica et primi hominis origine traducem tenuit generis Seth, qui redditus est pro Abel, et per ordinem uenit ad Abraham patrem Iudaeorum, ut ostenderet Abraham huic deo credidisse, qui opifex mundi est, et ipsum legem dedisse, in qua futurus Christus promissus est, qui liberaret genus hominum de dominio diaboli. ex his rationabilis probatur fides nostra; testimonium enim huic dat origo descripta, quia ab initio genus est Christianorum. ex Seth enim filio Adae uenitur ad Enoch, ab Enoch ad Noe, ex Noe ad Abraham, ab Abraham descenditur ad Dauid, a Dauid ex Maria de spiritu sancto nascitur Christus. priores ergo [*](4 6en. 1, 4 9 Gen. 1, 3 11 Gen. 1, 4 ) [*]( 1 quanta CX 2 tempora (corr. m3) B 4 unde om. X est alt. om. X 5 quia pr.] quod N 6 facto (corr.) C om. N bono GA 7 ipse NX 8 posait NX 9 add. et si ante aliquis Bm3 10 placuit P et placuit CNX ei om. F, (add. m2) B se om. NX 11 letetur (etet m3 in ras.) B ei eras. B est om. Bml 12 bonuro P de non sunt MCF (cf. p. 60, 2), non desunt P denuo sunt NOA de***sunt (add. ante 8. l. m2 tamen non) B dicunt OA 13 esse F, (corr. m2) B 14 originem Aml 15 sedh M 19 humanum M 23 abraam N (bis) discenditur N (corr.), FG a dauid] om. NX a Dauid] ex (corr. in ad) mariam add. C 24 ex] ad (corr.) C ex (a. 1. add. m2 quo deacendit) B de] de (add. m2 8. Z. qua) B sancto (8. l. add. m2 inpregnata) B )

24
omnes quotquot fidem habuerunt unius dei, quam saluator praedicauit, iure Christiani dicendi sunt; ab initio enim saluator uenturus promissus est. unde in Apocalypsi ait: a agnu s qui occisus est a constitutione mundi. itaque semper Christianismus. hi enim omnes. quos supra dixi. a primo homine creato in mundo per quos tradux tenditur ad saluatorem, huius dei fidem habuerunt, de quo Christus locutus est dicens: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum et uerum deum et quem misisti Iesum Christum. potest dici e contra: (si ante Christianismus, quae notitia per Christum?\' hunc intellegentiae profectum aduentus contulit Christi, quia praedicati unius dei ostendit mysterium et quid cui personae conpetat demonstrauit et ad explendam legis iustitiam addidit quae reseruata erant.

IIII. QVARE LEGEM NON IN PRIMORDIO DEDIT?

Primum lex formata in litteris dari non debuit, quia in natura ipsa inserta quodam modo est et creatoris notitia ex traduce non latebat. nam quis nesciat, quid bonae uitae conueniat, aut ignoret, quia quod sibi fieri non uult alii minime debeat fieri? adubi autem naturalis lex euanuit pressa consuetudine delinquendi, tunc oportuit manifestari, ut in Iudaeis omnes audirent, non quod penitus oblitterata esset, sed maxima [*](3 cf. Apoc. 13, 8 8 Ioh. 17, 3 ) [*]( 2 christiano (corr.) M 3 unde in ras. M in apocalyp in ras. M 5 Christianismus) christiani simas P christiani sumus CN chrfstiamssimus F, (pr. a eras.) G. (si exp.) A christiani sunt (sunt m3 in ras.) B hii MX 7 loco est Chr. P 9 cognoscant te] cognoscant et C cognoscant M F cognoscante A deum P dominum cet. 11 Christianismus] chriatiani sumus CNFB christianissimos G (pr. a partim ercu.), A (exp. et erat. si) 12 intulit N quia] qui C 16 QUABEj add. DEUS P IN om. B 17 lex] lex et P 18 quod amodo M ex traduce] extraducem N (ex eras.), CF extra lucem QA 19 bonum NFB 20 ignorat N 21 at ubi PNX autem eras. G 23 oblittera esset (e alt. exp. et eras.) A )

25
eius auctoritate carebant: idolatriae studebatur; timor dei in terris non erat; fornicatio operabatur; circa rem proximi auidi erant concupiscentia. data ergo lex est, ut et quae sciebantur auctoritatem haberent et quae latere coeperant manifestarentar. nam inuenimus ante Moysen non solum non latuisse, sed et uindicata esse peccata. quam ob rem et iusti fuisse repperiuntur multi; scientes enim deum uindicem timebant peccare. quod cum coepisset neglegi, legem naturalem reuelari oportuit, ut scirent cuncti aperta ratione dominum requisiturum actus humanos. quamuis per diluuium uindicatum legatur et in Sodomam et Gomorram, sed haec uetustatis obliuio texerat, unde per Moysen terroris causa ad disciplinam corrigendam et fidem in deum reformandam commemorata sunt. quare et apostolus: iustis, ait, lex non est posita, sed iniustis, idola colentibus, fornicatoribus, et talia.

Nunc uideamus an conueniat his, qui dei iudicium audientes rident futurum, si proderit an oberit, si ueritate munitur an caret ratione. lex quidem data est mundo, sed uidemus illam circa multos cessare: non ergo iustum uidetur. ut quid hic peccantes per potentiam securi sunt, alii leges inludunt, pauperes deprimuntur, iustis accusatio conponitur, bene agentes obprobrio sunt, pii indigent, mali florent, iniqui et corruptores in honore sunt, auari et raptores locupletantur, iudex uenalis est? nonne iniquum uidetur si conditor rerum non haec requirat, [*](10 cf. Gen. 7, 21; 19, 24. 25 14 cf. I Tim. 1, 9. 10 ) [*]( 1 domini OA 2 terra M operebatur MG auida erat P aui. dierant (corr. audierant) C 5 inueniremus (corr.) C 6 uindicta X 8 coepisaent MC neglegi legem] nec legem NFOA neclegi (e ait. corr. i) B (add. legem a. I.) 9 actos M (corr. m2), F 10 dillanium M 11 in ante Gom. add. N gomurram (corr. A) X 12 causam MCNX 13 dominam CNX domino M apost. et P 14 posita] poaita iuatis NX 15 alia B 17 ai ueritate munitur] si ueritatem unitur Mml seueritate munitur N 18 illa CF 19 ut quid Engelbrtckt ut qui codd. hic (i mJS in ras.) B peccant e corr. B 20 po..tentiam N sint PG-A al.i F leges (corr. m2 legi) M legis GA 23 ueneralii M 24 condidor F, Bml )

26
ut qui hic iniuste pressi sunt releuentur, et qui bene uiuendo indiguerunt remunerentur, et qui propter iustitiam obprobrio erant honorentur; illi autem qui per potentiam leges contempserunt aut tergiuersatione inluserunt iniquitatem sectantes, sic gloriosi in his, ut ipsi iustitiae insultare uiderentur, ut humiliati et confusi tormentis subiciantur in conspectu eorum, in quorum malis et despectatione gaudebant, ut et ipsi de poena illorum laeti deo gratias referant, apud quem solum personarum acceptio cessat?