Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Omnia quidem caelestia spiritus sunt, sed differunt ab inuicem, et deus spiritus est, sed longe aliter. omnis itaque spiritus dei est; non tamen deus est, nisi spiritus qui de ipso est, cuius significatio haec est ut \'sanctus\' dicatur. nam et homines filii dei uocantur et Christus dicitur filius dei; sed interuallum est, quia hic uerus est, illi adoptiui. sic et inter spiritum dei diuersitas est. spiritus enim sanctus de deo est, consubstantiuus ei; reliqui uero spiritus dei esse dicuntur, sed creatura sunt. sed nec ordinis est ut spiritus sanctus ferri super aquas intellegatur, cum super aquas spiritalem creaturam esse tradat ratio, et quae super se habeat potiorem alteram creaturam, quia creatura a creatura [*]( 3 Gen. 6, 3 4 Gen. 6, 7 9 cf. Gen. 7, 21. 22 12 Ezech. 37, 5. 6 17 cf. Ioh. 4, 24 et II Cor. 3, 17 20 cf. Matth. 4, S etc. 21 cf. Eph. 1, 5 etc. ) [*]( 3 permanebis (corr.) N 4 quia] que. (corr. qai) C 6 hic om. X 10 iezechiele P ezechihel N, B (h alt. exp.) 11 formatione M 12 dominus] add. deus N 18 est pr.] misericordiam et P 19 haec] hoc P 20 dicitur] deus C 21 dei (in ras.) C deus (corr. dei) N ille X adoptiuis (corr.) C adoptiuus X 22 dei] et spiritum dei add. P 24 sed nec ordinis-aquas intellegatur om. NX ut] et C (corr.) 26 tradatur C )

69
differt claritate. quicquid enim prope sedem dei acceditur, clariora sunt ministeria. unde dicit Raphahel angelus inter cetera: ego sum, inquit, unus ex septem angelis sanctis, qui adstamus et conuersamur ante maiestatem dei.