Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Deus excelsus est; dignum ergo fuit ut in alto appareret, in loco qui uicinus est caelo. et quia ignis semper superiora adpetit sursum crescendo ad caelum, in eo debuit caelorum dominus adparere, qui de humo ad superna contendit. in rubo uero causa fecit ut appareret delictorum. quia enim peccatorum causa legem descenderat dare, spinae autem in peccatis significantur — quia sustinui, inquit, ut faceret uuam, fecit autem spinas-et lex non statim uindicare uenerat, sed prius ostendere, ideo ignis rubum non conbussit, id est data lex non fecit reos de praeterito peccatores. nam quia et peccata non sunt de natura, sed ex accidenti, rubi, id est spinarum materia non habet radicem spinis armatam. ratione ergo factum est, ut ita dominus appareret Moysi.