Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Si ideo a quibusdam sanctus spiritus putatur, quia dei sphitus esse legitur, inualida et inanis adsertio est. non solum enim ordo hoc non patitur et ratio abnuet, sed et uerba ipsa [*]( 2 cf. Gal. 4, 26 6 cf. Gen. 3, 20 9 Ioh. 14, 6 10 Ioh. 5, 26 12 Ioh. 16, 15 14 cf. I Petro 1,8 15 Gen. 3, 20 19 Gen. 1, 2 ) [*]( 1 lfcetare F, (COtT. m2) B 5 deaertum C 6 ipse GtA 7 refeneratur M 8 desernant (corr. deseruerant) M est Christus C 9 uita all.] uita. C ..uita N 12 aecepit] accipit NX 15 legitur P ipse M ł,corт.), X inquit id est] inquit dfle P inquid C id estj in id est NX 17 ferebatur super aquas P ferabatur C 19 aquas NX 20 cmie si add. Nmg uidetur hic erraese in ista sententia; non est aocipi«Hdvm qttod dlxit gtvssmna anUqmBtimum (uide etiam .1. 21) (partim excisum), X et post ideo add. NX a om. MX spiritus sanctos GNX 21 ease spiritus P inanis et inualida P solum] add. nitatur hie emwse itf iatt sententia non accipiendo quid dixit C 22 abnuet tempm praaens (cf. Thes. Ling. Lat. abnueo)] abnuit P ipsa-.... N ) [*]( 5* )

68
infirma probantur ad causam istam adstruendam. nam his uerbis frequenter aliud inuenimus significatum in lege; inter cetera enim ait dominus deus: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia sunt caro. et in subiectis: sed deleam, inquit, omnia ab homine usque ad pecus, propterea quia diluuium facturus erat super terram. numquid hic spiritus sanctus potest intellegi? nonne de animabus locutus est? nam non solum nostrae animae spiritus dicuntur, sed et pecorum. sic enim scriptum est: et mortua est omnis caro in aqua, in qua erat spiritus uitae et in Ezechiel profeta sic dictum est, dum de reformatione hominum pro-, mittit dicens deus: haec dicit dominus ossibus istis: extendam super uos cutem et dabo in uobis spiritum meum, et uiuetis. numquid de sancto spiritu locutus est et non de anima?