Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Unius populi duo nomina posuit, ut ex nominibus merita eorum possint intellegi. nam utique qui Israhel cognominatus est prius Iacob dicebatur. conluctans enim cum saluatore intellexit deum esse, quem in specie corporis uidebat, ideoque appellatus est (homo uidens deum\'. populum ergo, quem Iacob nuncupat, hoc loco et in hac causa carnalem significat, quo modo nomina quae natis a parentibus inponuntur. sed hi, id est Iudaei, propter mala opera non Israhelitae dicti sunt, quia [*]( 1 Ezech. 18, 20 2 cf. Ios. 7, 1. 5 6 cf. Apoc. 2; 11 etc. 18 cf. Esai. 9, 8 22 cf. Oen. 32, 24—32 ) [*]( 2 agar NX carmi NX 3 uiginti P XXVI MCNX 4 alios sensus C qua C 5 mor (eras.) morte C 7 snscepit X 8 agar NX 13 adiuuare GA 15 enim om. PCNX iesns P hiesu G hie.sa A 16 dominam] a domino CNX 17 saom om. M 22 cum lactatas X 23 in om. NX 26 hii CX 27 dictae FB )

65
uaccis et lucis sacrificabant in Samaria studio et imperio Hieroboam regis. ille autem populus, qui in Hierosolymis in templo domini hostias offerebant per sacerdotes dei, Israhel appellatus est. Samaria ergo propter impietatem suam tradita est captiuitati et morti, Hierusalem autem reseruata est, propter quod habuerit reges diligentes deum. adubi autem et ipsa Hierusalem impietatem secuta est Samariae, sententia illam conprehendit data in Samariam.