Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Ideo ergo dictum est: misit deus mortem in Iacob — id est in populum Samariae, qui carnaliter conuersatus est. sicut supra diximus — et uenit in Israhel, hoc est in populum Hierusalem, quia idolatriam secuta est imitata Samariam. ut simili modo abduceretur in captiuitatem a Nabuchodonossor, sicut et Samaria a Salmanassar rege Assyriorum. hoc est aperte: sententia data malis inuenit et bonos, dum desierunt esse iusti. missa enim mors in Iacob, sicut supra ostensum est, peruenit in Israhel non praetermittens Samariam; sed dum causa, qua missa est in Samariam, inuenta est et in Hierusalem, missa illuc uenit etiam in eum locum, in quo eadem reserat. quia nindicta causam sequitur, non discernens personam.