Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Alio sensu scriptura locuta est quam propositum est. non enim de hac morte quae communis utique omnibus est dixit, sed de illa quae appellatur secunda. haec enim peccatores suscipit, illis autem qui in pugna mortui sunt non peccatum Achar redditum est, sed obfuit illis, ne protectione diuina adiuti inualescerent hostibus. nec enim causa Achar infirmati sunt, sed dei auxilio minime muniti, ut, dum fortiter facere nequeunt, occiderentur. nam pauci fuerunt contra multos, unde et superati noscuntur. nulla ergo iniustitia in uoluntate dei est. in potestate enim habet, si adiutare uult, ut si adfuerit, misericors sit, si noluerit, iustus; nec enim talibus debitor est, ut teneatur obnoxius. hinc est enim quod Iesu Naue contristatus scidit uestimenta sua intellegens non sine causa dominum auxilium suum subtraxisse.