Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Unius substantiae quidem sunt uir et mulier, et in anima et in carne, sed gradu maior est uir, quia ex eo est femina, sicut dicit apostolus: caput mulieris uir. causa enim maiorem feeit uirum, non substantia. nam et in uno corpore maiora membra sunt et minora non natura, sed ordine.