Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Non otiose istud mandasse Ioseph filiis Israhel in absoluto est. qui enim profetare potuit, non inprouide locutus esse credendus est. cum enim esset in dei creatoris deuotione [*]( 6 cf. Gen. 3, 16 12 cf. Gen. 2, 24 13 cf. Gen. 1, 27 16 Eph. 5, 23 18 cf. I Cor. 12, 22. 23 19 cf. Gen. 50, 25 ) [*]( I an] aut P ex pr. om. X femine (pr.) C si ex femina om. P s.i N 4 uideatur (corr. uidetur) N maxima F, (corr. n2) B 5 conplexu om. C 6 feminis] add. proprietatem C 9 mulieri NF uiro N (corr. m2), F 13 dei om. FG 17 et om. X 18 ordinatione CNX 19 proficiam C 20 filius (corr.) C filiis G, (corr. mZ) A 21 cineris CF, B (corr. m2) transferunt Fs B (corr. M3) trasferent G transferent (corr. m2) A 23 quia NX . \\ ) [*]( 4* )

52
propensior, sciens autem ab Aegyptiis se coli causa administrationis, qua in magna egestate Aegyptum gubernauit, post exitum suum errorem petit auferri certus uanitatem uulgi mortuos magis ut deos uenerari quam uiuos, ne ei deferretur debitus honor creatori. hic ergo ostendit se liberum fuisse uana superstitione Aegyptiorum, quando, ne ad dei iniuriam proficeret, cineres suos transferri mandauit. quod quidem et apostolos inuenimus secutos. Paulus enim et Barnabas, cum sacrificari sibi uelle uidissent, scientes exosum hoc deo sciderunt uestimenta sua dicentes: quid facitis? et nos homines sumus uobis similes, et sic conpescuerunt turbas.