Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sed si propius respiciamus, uidebimus quid sequi debeamus. contemplemur facturam Adae; in Adam enim exemplum datum est, ut ex eo intellegatur, quia iam formatum corpus accepit animam. nam potuerat animam limo terrae admiscere et sic formare corpus. sed ratione informabatur, quia primum oportebat domum conpaginari et sic habitatorem induci. anima certe, quia spiritus est, in sicco habitare non potest; ideo in sanguine fertur. cum ergo corporis liniamenta conpacta non fuerint, ubi erit anima? aut foris uagatur, quam diu inmittatur, cum ratio tradat sic dari eam ut animet corpus, non ut otiosa uagetur? sed ex quo detur, dicant qui aliud putant; ex mare [*]( 7 Ex. 21, 22. 28 ) [*]( 1 ergo] enim (corr.) N fingetur CNF fingatur (corr. m3) B firmato F infirmato G, (corr. informato m2) A informato B 3 et scripsi ut codd. 6 tradit P 7 dicens om. CNX 8 abortauerit P 9 mnltatur N 10 inesse P 12 diri uita P diriuata N ez(s)titit MCX 13 fluxum quoque P 14 profecit C (corr.), N natiuitate M (corr.) B (corr. m3) 15 proprius MCNX quod X 16 conpletemur P adae (alt.) C 18 accipit PC 19 informabitur (corr. infirmabitur) P 20 conpaganari (corr.) M 21 non] in (corr.) C in om. P 23 uacatar M imitatur F, (corr. m3) B inmitatur G, (corr. m2) A 24 anima et NGA animet (te in ras.) B )

51
an ex femina? si ex femina, non conuenit, quia aliud in exemplo est. proponunt enim ex uiro cum costa datam et animam, quod multis rationibus infirmari docuimus. unde forte uideatur dari ex femina maxime propter saluatorem, quem scimus sine conplexu carnis de sancto spiritu natum ex femina. quod si arbitrantur, plus dant feminis; auctoritatem enim uiri inmutant in feminam. cum enim tam corporis quam animae originem ex uiro dicunt, conuertunt se, ut id, quod potius est, ex muliere dicant, id est animam, quod uero minus, ex masculo, id est corpus, cum manifestum sit ordinem exempli a deo traditi inmutari non posse.