Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Propterea sic coepit, ut prius de ipso diceret a promissione incarnationis eius genealogiam describens, sicut dicit apostolus: quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem. ideo dixit: liber generationis, quia ex multis et diuersis incarnatio Christi consistit, ut, quia ex uno diuersi esse coeperunt, de omnibus corpulentiam traheret, de Iudaeis et gentibus et de dignis et indignis, quia Ruth Moabitida fuit et Bethsabee ex moecha facta est uxor, ut omnium carnem ad se trahens ad unitatem illos genuinam reuocaret. idcirco autem: Iesu Christi filii Dauid ait, cum prior sit Abraham, quia specialiter Christus dicitur filius Dauid propter regnum, ut, sicut deus de deo, ita et rex de rege ortum caperet iuxta carnem. sic enim dictum est ad Dauid: de fructu uentris tui ponam super sedem tuam. [*]( 7 cf. Marc. 1, 2 8 Ioh. 1, 1 11. 16. 21 Matth. 1, 1 15 Rom. 9, 5 19 cf. Ruth 2, 2 cf. II Reg. 11, 3. 27 25 Ps. 131, 11 ) [*]( 2 quia] qui et L est] sit L 3 a Christo est L 5 prom. est Abr.] primus a matheo L 7 Esaiae prophetiam] prophetae K Esaiam Prophetam a ipse ante aperta add. L 8 dfim L 11 dixerit L 15 et om. L 18 et alt. om. L 19 Bersabee a 20 uxor est La 21 geminam a genuiam L autem om. a y22 ait filii Dauid L filii ait Dauid a 24 et om. (add. s. l.) L 25 sicut a ad Dauid om. L )

432