Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Euangelium ordinatione colligitur magis quam tempore. Matheus ergo primus ponendus est, quia ab ipsa promissione sumpsit initium, id est ab Abraham, cui facta promissio est [*]( 7 cf. Esai. 61, 2 24 cf. Matth. 1, 1 (cf. Gen. 12, 3. 18, 18) ) [*]( 1 QUAESTIONES] INCIPIUNT CAPITULA D Incipit liber questionum noni testamenti K 5 et om. a a om. L in script. digesta] conscripta (corr. inscripta) L 7 domini] dm L dixit a 8 ueluti a uocibus L 9 uoluitur (corr. m2) L 11 plenitudo perfecta sit L 13 fuit] fecit L 14 in uerbis uidentur L 15 contrario L 19 constat om. L rite] constat rite (corr. m2 rite constat) L 21 ordo eorum Ka 22 euangeliorum ordinatio L magis] add. re L 23 mateus L 24 promissio est facta L )

431
incarnationis domini nostri Iesu Christi. post hunc Lucas, quia incarnationem hanc quo modo facta est narrat. tertius Marcus, qui euangelium, quod praedicatum est a Christo, testatur in lege promissum. quartus autem Iohannes, quia hunc, qui promissus est Abrahae incarnandus et a Luca quem ad modum incarnatus est dictum est et a Marco euangelium eius iuxta Esaiae prophetiam praedicatum ostensum est, aperta uoce ostendit deum dicens: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum.