Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Causae faciunt diuisiones et tempora; idcirco ab Abraham usque ad Dauid distinxit. prima enim pars causae ab Abraham usque ad Dauid est, quia Abraham pater fidei est et Dauid pater regni — Saul enim indignus effectus se ipsum regno priuauit —; a Dauid uero usque ad transmigrationem alia pars causae, in qua regnum amiserunt facti reprobi Iudaei; post transmigrationem autem Babylonis usque ad Christum tertia pars lamentationis et miseriae, captiuitatis et dispersionis illorum, quia, quamuis post transmigrationem Babylonis et septuaginta annorum tempus, quando a Cyro dimissi reuersi sunt ad sua, numquam tamen pausam uel requiem habuerunt. neque enim postea Iudaea regnare potuit, sed solliciti semper et peruagantes fuerunt. nam utique tempore natiuitatis Christi captiui fuerunt dicentes: nos non habemus regem nisi Caesarem. hac ergo causa Matheus tres gradus fecit generationis, ut et meritorum et causarum mutationes ostenderet a promissione facta usque ad Christum, anni autem tempora usque ad finem in unam gratiam permanere.