Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Congruum fuit annum domini acceptabilem, sicut dicit propheta, a quattuor uoluminibus uelut quattuor uicibus contineri. sicut enim annus quattuor temporibus euoluitur ita ut inuicem sui egeant, ita et gesta et dicta domini quattuor libris definita sunt, ita ut alter alterius indigeat; simul autem plenitudine. perfecta sunt. ut autem a quattuor scriptoribus ordinarentur, haec fuit causa, ut, quia temporum diuersa sunt nomina, euangeliorum quoque essent diuersa uocabula. et si qua uidentur in uerbis contraria, sensu tamen non discrepant per interpretationem aptam causae, sicut tempora, cum uideantur utique diuersa nomine, aere et cursu siderum, in effectu tamen eorum quae gignuntur non discrepant.