Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

uerum ille, cui portio aurimi atque arg-entum erat, sine quibus esse non poterat et cum quibus dominus illi portio esse non poterat, contristatus est. unde dominus pronuntiauit inpossibile esse, ut diues intret in regnum caelorum, sed quod inpossibile per humanas cupiditates, hoc per diuinam gratiam solam posse esse possibile.

Alibi quoque ait: quicumque remiserit patrem aut matrem, domum aut fratres aut sorores, centuplum accipiet in hoc saeculo et uitam aeternam possidebit. forsitan dicas: utique qui relinquendo domum — per domum autem totum censum intellege —, qui relinquendo propinquos deum secutus fuerit, portio domini est et illi portio deus est, habet etiam uitam aeternam et, quia accepto centuplo fit in hoc saeculo diues, diues, inquis, intrat in regnum caelorum. deinde si centuplum dat dominus eorum, quae etiam simpla inpedimentum adferre consuerunt ad perceptionem hereditatis aeternae, centum ergo possessiones reddit pro una possessione, centum pondo auri pro uno pondere.

Multos quidem in hoc saeculo, qui sua pauperibus donauerunt, uberiore thesauro locupletatos fuisse cognouimus. et pulcherrimus locus, ut etiam ad misericordiam prouocentur. sed non debent a domino saecularem huiusmodi exigere mercedem nec sperare quae mundi sunt, sed magis, quia his qui omnia reliquerint [*]( l*Matth. 19, 21 6 cf. Matth. 19, 23. 26 10*Matth. 19, 29 ) [*]( 1 sed] sed ut GMmlNPR sed utique Ta deum (domini X dominum T) uerum] uerum deum J.au ait om. coM. praeter AOP, av 2 uaJe om- GNPa, add. et 0 5 et cum—6 poterat om. GMNPRa deus 0 6 pronuntians ait 0 7 intraret T 8 inpossibile] add. esset Nm2 9 solum P 10 dimiserit Pm2 reliquerit Oav 13 forsitanj add. autem Aav 14 intellegite R 15 fuerit om. N 16 portio deus illi av dominus N 17 qui O centuplum AGMNOPmlRTa fiet GMNOPSTa diues semel Gm1Mm1 inquis Mm2 inquies Av, om. 0 inquit (-id) eet. a intrabit 0 19 consueuerant b 29 reddidit T 21 pondo] pondera MNOTa 22 donauerint OP R 23 uberiori N pnicherrime Ma 24 locutus a 25 habent NT 26 iis Ov qui] quia Rml relinquerint MRtnl )

156
deus portio est. ipse est utique merces perfecta uirtutum, qui non