Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed hoc diuites audire non possunt, clausas aures habent et sono aeris obtusas; nummus magis illis resonat quam uerba diuina. denique accessit quidam diues ad dominum, qui portionem dominum non habebat. habebat enim multas possessiones, sed dominus non inter multa numeratur;

non enim dignatur cum saeeulo habere consortium. quae enim portio iustitiae cum iniquitate? dicit ergo hic diues: quid faciens uitam aeternam possidebo? respondet ei dominus: m a ndata nosti: non homicidium facies, non adul-

terabis, non falsum testimonium dices, ostendens uitam aeternam in his esse mandatis. at ille iustificare se uolens dicit: haec omnia feci; quid mihi restat? ad quem dominus, uolens ei dominum fieri portionem, non pecuniam, [*](3*Phil. 3, 7-8 13*Mattk 6, 19. 20 - 21*11 Cor. 6,14 22 Luc, 18, 18 23*Luc. 18, 20 27*Matth. 19, 20 ) [*]( 2 deputabat Om1 3 iucra mihi N 5 iesu christi 0 7 aestimor] add. ut 0 8.14 inquid MPml est haec] ex AO haec est GMP 9 enim om. 0 10 et om. X uestitum AmlRml 11 cicatricis Rml terram 0 12 eaelis A patrocinium a 17 optasas Nml numus P 18 portionum Rml 19 pasaoaes Pml m habere eum saeeulo av 23 respondet seripsi respondit codd. av dominus] iesus N 27 at Bml 28 dominus] add. ait GMNPRav )

155
non possessiones, sed deum uerum, ait: si uis perfectus esse, uade uende omnia quae habes et d a pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me.