Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

centupli enumeratione, sed perfectae plenitudinis aestimatione censetur. ego, inquit, deus tuus sum. non dixit ero sed \'iam sum, iam inhabito, iam possideo\'. aufert dilationem, ubi inuenit iusti confessionem. sane alibi ait: hodie mecum eris in paradiso. futurum promittit, sed id quod futurum est unius diei spatio non patitur protelari. denique potuit dicere: mecum eris in paradiso, sed addidit hodie, ne dilatione gratia minueretur.

Sed non illi soli dicit dominus Iesus: hodie mecum eris in paradiso, sed et tibi dicit: mecum eris in paradiso, si confitearis dominum Iesum, si eius patrocinium tibi poscas, si et ipse dicas: memento, domine, mei. cum ueneris in regnum tuum. sed tibi non dicit: hodie mecum eris; dicit martyri:

hodie mecum eris in paradiso. tibi non dicit, quia adhuc in hoc febrienti corpore constitutus, in hoc concupiscenti, in hoc terrena adhuc desideranti. sed cum potueris dicere: disrupisti uincula m e a, hoc est: soluisti cursum istius uitae, liberasti me ex hoc mortis corpore, tunc tibi dicet: hodie mecum eris in paradiso.