Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Dicit ergo Dauid: \'certamen certatus sum; brauium peto uerbi tui quod promisisti mihi. memor esto promissorum tuorum quae spopondisti seruo tuo. non usurpatorie speraui, quae ut sperarem ipse fecisti. seruus sum, expecto alimentum a domino; miles sum, exigo ab imperatore stipendium; uocatus sum, postulo ab inuitante promissum\'. uerecunde autem auctoritatem suae fidei temperauit dicendo se seruum, quia oculi seruorum in manibus dominorum suorum. haec ex persona Dauid propria bene prompta sunt.

Ceterum si quis informationem cuiusque hominis considerat, potest leuitis communia promissa librare, sicut habes: date Leui uiros eius, date Leui manifestos eius; potest etiam populi credentis electis adloquium istud aptare, cui per typum Ioseph primo in tribum eius nominis, deinde per tribum in primae electionis heredes transfusa est diuina promissio, dicente Moyse: primogenitus tauri decus eius. cornua unicornui cornua eius; in ipsis gentes uentilabit simul usque ad summitatem terrae; unicum enim uerbum dei hoc prophetatur oraculo toto per gentes orbe [*](1 II Tim. 4, 7—8 13 Ps. 122, 2 l7*Dent. 33, 8 22*Deut. 33,17 ) [*]( 1 certanien] add. bonum Oav consummaui] add. de cetero 0 2 non] add. est Gm2av 4 ammonet MNO 5 uerbi sui dominus M qui MNml 7 certamen] certaui codd. praeter A certatus sum otn. 0 8 uerbi tui om. MmlNT 11 postnlo] apostolns codd. praeter G, Qm. 0 promissum] add. posco AMNPRT postulo 0 15 promta AOP propinata JINT 16 inforni- cationem MmlN 19 popnli Gm20v populis cet. credentis Gv, om. Reredentibus eel, add. potest etiam populis AMNOPT eloquium 0 aptari Gm2MNOTv optari a, add. potest et surrecturae ecclesiae conuenienter aptari Gm2Tm2a 20 in tribn b ex suis eodd., correxi in typo mei aμ alt. tribuum a 22 unicornui cornua v rinocerotiscornuaMm2N,om.cet.a 23 eius] illiusN, add. cornua rino- cerotis Gm2Tm2 uentilauit NPml 25 totu Mml totum NPT per om. R orbem N PT fundentum 0 ) [*]( LXII. Ambros. Pais 5. Petsebenig-. ) [*]( 9 )

130
fundendum. hoc ergo surrecturae ecclesiae promissum Dauid uerecundus sui, inpatiens uero communis profectus morantis exigere uidetur.

Et addidit: haec e c me consolata est in humilitate mea, quoniam uerbum tuum uiuificauit me. haec est spes, haec, quae uerbo tuo obuenit mihi, consolata est me, ut tolerarem acerba praesentium, dum facit et fidere futuris. quomodo nos consoletur, accipe: quis nos separabit, inquit, a dilectione Christi? tribulatio an angustia an persecutio an fames an periculum an gladius? sicut scriptum est, quia propter te morti tradimur tota die;