Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ergo Dauid, quoniam saepe responsis erat inuitatus caelestibus, quibus remunerationem fidei meritorumque speraret [*](13 cf. Gen. 2, 2—3 15*Ps. 118. 49 20*Matth. 11. 28 ) [*]( 5 affectu] add. Explicit de littera VI (sexta P). Incipit de littera VII (septima P) APR, mn. cet. 8 Incipit littera. VII 0 zae G zai MN zae uel zain 0 Saen a ducte OmlP 9 hic Ax 10 doctor Rml 11 id estj idem R quod GmlPRml 13 ut om. T 14 gratiae MNPm1RT et om. MTm2 18 temporalia MNPT incursiones G recusemus MNPT incursionum si a 20 habet a 21 reficiam nos Mav 23 nouerimus} nolumus G nolimus (del.) R uaieamus MNPTa 24 Dauid] add. uoeatus erat dei uerbo (nerbo dei a) et spem in eo habuit Gm2Tm2a quia M 25 forte 0 -.........-.m )

128
fore-sicut habes scriptum dicente deo per Nathan prophetam: accepi te de ouili ex uno grege, ut sis in princ-ipem in populum meum Israel, et eram tecum in omnibus quibus ingrediebaris et exterminaui omnes inimicos tuos a facie tua, et infra: et requiem tibi dabo ab omnibus inimicis tuis, quo responso accepto ait Dauid: quid sum ego, domine meus domine, et quae domus mea, quoniam dilexisti me in his? et memorata sunt minima in conspectu tuo, domine, et locutus es pro domo serui tui in longinquo, et infra ait: et nunc, domine meus domine, tu es deus et uerba tua sunt uera et locutus es pro seruo tuo bona haec. et nunc incipe benedicere domum serui tui, ut sim in aeternum in conspectu tuo, quoniam tu, domine meus domine, locutus es; a benedictione tua benedicetur domus serui tui in aeternum —, hoc igitur responso et aliis uocatus Dauid sperare non desinit et propheticae fidei auctoritate conuenit dominum, ut meminerit promissorum suorum quorum inmemor esse non soleat.

sanctis enim quodcumque spoponderit implere consueuit, nostrarum inmemor iniquitatum, suarum non inmemor sponsionum. denique scriptum est: ego sum ego sum, qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero; tu autem memor esto. et iudicemur. uult obliuisci quaecumque minitatus fuerit peccatoribus, si uias aliquando conuertant, uult etiam conueniri, ut, si quis, ut sunt proposita secutis uirtutibus praemia, bene certauerit, fructum remunerationis expectet, quin etiam exigat, sicut [*](1*11 Reg. 7- 8—9 5*11 Reg. 7, 11 7*11 Reg. 7, 18—19 11*11 Reg. 7, 28—29 23*E<ai. 43, 25—26 ) [*]( 1 domino JO profetam R 2 pr. in eras. G princeps G 3 popalo meo MNT 7 meus domire] meus GO deus meus MNaμ 9 memorati Rnil 10 tuo om. 3I 10.13.16 loquutus P 11 domine mens] domine deus meus Na 13 bona om. V 16 pr. domine] deus N meus domine] deus meus a a] et « 17 tui] tuo Rml 18 uocitatus a 20 esse-22 inmemor om- A 21 sanctis] deus MT quocumque PmlR quaecumque OPm2v _25 minatus G 26 fuerat T uias] add saua s O conuenire AR conuerti 0 27 ut sunt] sicat Gml. m1. av secutus GmZMNPmlTav secus Gml uirtutes GMm2 ) t

129
habes scriptum: certamen certaui, cursum consummaui; reposita est mihi corona iustitiae.

non enim arrogans usurpatio, sed fidelis, quia uerum deum non posse fallere confitetur. ideoque admonet et Dauid dicens, ut meminerit dominus uerbi sui, quo nos ad sperandum prouocat, ut terrenis renuntiemus, inhaereamus caelestibus.