Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ideoque tamquam nuptiale canens carmen exultauit spiritus in propheta dicens: uinea facta est Salomoni in l [*](l*Oant 8, 10 13 Cant. 8, 9 15 cf. Cant. 8. 8 16 Ps. 121, 7 20*Cant. 8,10 22 ef. PhU. 4, 7 34*Prou. 12, 20 ?? 29*Cant. 8, 11 ) [*](def. p) [*](4 formatisque O 5 est om. M, post ista add. m2 8 urguebat GM 9 et om. M 10 moraseum R 12 turris AN 13 enim om.O 14 turris AR 15 pr. habes Mm2N ubera v uberes codd. a ut] quae GMNTa 19 sensus GMNT 20 eius] tuis Gm1 21 de om. O 22 exsuperat av 23 alt. et del. R. om.NOv corda Gm2NOTav corpora cet. 25 recte quae j requirunt N 26 dilectio 0 28 ideo quia M\' )

508
Belamon; dedit uineam suam his qui seruant. clamat ergo spiritus: plantata est congregatio populorum et uitis aeternae radice fundata et spiritalia sub iugum uerbi corde mansueto colla subiecit; plantata autem in multitudine nationum.

hoc enim intellegendum \'Belamon\' Symmachus, Aquila aliaeque traditiones Graeco sermone docuerunt. repudiata est uetus copula quae fructum adferre non poterat, data est uinea nouis fidelibusque cultoribus, qui non solum facere fructum possent, sed etiam custodire. una igitur ouis errauit, sed reuocata totius spatia orbis impleuit; unam ouem error abduxerat, sed multitudinem populorum domini gratia congregauit. errauit homo, sed ecclesia iam murus est et murus ualidus. errauit Adam, murus est Dauid qui mandata dei non est oblitus.