Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

quomodo dicitis quia non habeo ubera ? sensus, ut turres, habeo sapientiae, in quibus est abundantia, sicut scriptum est: et abundantia in turribus tuis. his uberibus, id est sensibus, habilem se tantis nuptiis aestimabat, sed filiae Hierusalem adhuc non poterant aestimare, quia sensuum eius abundantiam non uidebant.

Et addidit: ego eram in oculis eius tamquam inueniens pacem, hoc est: deliberatis de meis sensibus, cum pacem dei inuenerim, quae superat omnem mentem et custodit et corda et sensus in Christo Iesu. talis, inquit. eram in oculis sponsi qualis quae habet pacem; scriptum est enim. qui recte quaerunt pacem. habebunt eam testimonium festinantibus igitur dilecto atque dilecta celebrata coniunctio spiritalis est mutuo expetita consensu.