Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Custodita igitur et uallata haec uinea munimine spiritali mille fructus dat Christo, ducentos autem fructus custodibus. ideoque ait ecclesia: uitis mea in conspectu meo; mille Salomoni, et ducenti seruantibus fructum.

perfectio et plenitudo Christi est, portio seruulorum. habes hoc mysterium in Genesi, ubi quinque partes Beniamin fratri iuniori tribuit Ioseph, singulas reliquis fratribus. domino igitur quinque sensuum portio et praerogatiua defertur, quam illi utique tribuit ipse quem diligit, sicut dilexit et Paulum, cui dedit ad euocandas gentes sapientiae principatum.