Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

studio enim correctionis inoleuerat obliuio_A peccatorum. tanta uis consummatae emendationis est, ut in quandam redeat pueritiae spiritalis aetatem, quae uias erroris ignoret, crimen, etiamsi uelit, non possit admittere, quia desueuerit usum nosse peccandi. et iam de huius litterae interpretatione satis dictum arbitror. nunc cognoscamus ex subditis, quae sit uiri consummati sententia.

Itaque sic ait: adpropinquet oratio mea in conspectu tuo, domine; se cun dum uerbum tuum[*](3*Esai. 9,6 4 cf. Esai. 53, 4. Matth. 8,17 5 cf. Luc. 15, 7 9*Thren. 4, 22 15*Cant. 5,3 18 cf. Tit. 3, 5 26*Ps. 118,169 )[*]( 1 conditio codd. av 3 principatns Aav principatum 0, ef. Ezplan. ps. 36,52 5 uacaret ARml uacarent Rm2 his AGMmlPRml errat] errauit ABml errabit Rm2 10 syon OPa adiiciat a 11 iniquitas AR toa 4 13 dei om.O 15 audi dicentem] audientem GMm1Bm1 18 ut textum 0 20 tota AGNPm1RT quadam AR 21 pueritiae redeat av qua Pml 22 uellit Gm1Mm1 Pm1 Rm1 desuerit Am1 desierit 0 desueuirit Pml peccandi usum noase a 23 de om.M 24 subdictis O 26 ait] add. I AGPR adpropinquit 6 27 tuum om.GМN )

491
intellectum tribue mihi uolare facit orationem bona uita et dat alas precibus spiritales, quibus sanctorum ad deum euehatur oratio. sed et spiritus quo oramus subleuat precem iusti, maxime si corde contrito compatiens eam commendet affectus. consummati autem uiri ista est confidentia. denique ipse Dauid in superioribus istius psalmi lucernam suis pedibus requirebat, ne in hoc itinere terreno ambulans posset errare.