Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

nunc autem quasi iam in fine positus et processu consummato uiandi munere totus adsurgit et orationem suam dirigit in caelestia, mittit eam in conspectu domini saluatoris dans illi flabra iustitiae, sapientiae flamina, remigia deuotionis et fidei, innocentiae puritatisque subsidia; peccato enim grauescit oratio et longe a deo fit. tanto autem plus grauatur, quanto inprobior uita est deprecantis. innocentium autem ascendit oratio et gemitus conpatientis affectus, si Aegyptium lutum oderint et operari terrena declinent. denique sic legisti, quod Hebraeorum.

qui dura Aegyptiorum imperia ferre non poterant et ut grauia, ita et lutulenta opera indigna sui nobilitate generis recusabant, generis et uox ascenderit ad dominum deum nostram. ascendit enim oratio. quia, etsi operabantur, tamen operabantur inuiti. descendebat itaque ad illos dei misericordia, quia illorum ad deum ascendebat deuotio.