Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Non error igitur, sed consummatio est, ut altera docet interpretatio; consummatio autem perfectio disciplinae est. unde et Hieremias in suis Threnis sub hac littera ait: defecit iniquitas tua, filia Sion, non adiciet te expellere adhuc.

uisitauit iniquitates tuas, filia Edom, reuelauit super peccata tua. aduertis, quoniam iniquitas non potuit sine dei uisitatione deficere nec plena esse correctio nisi per gratiam domini saluatoris ? quomodo autem deficiat iniquitas, audi dicentem ecclesiam: exui tunicam meam, quomodo induam eam? laui pedes meos, quomodo inquinabo eos? ueteris igitur hominis uestimentum uitiis erroris intextum in lauacri regeneratione depositum nescit quomodo possit induere;