Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Turbatae igitur, quod studio dilectionis urgeat nuptias sponsus, dicunt: quid faciemus sorori nostrae in die qua loquitur in ea? uel, ut Symmachus, qua [*]( 2 cf. Cant. 8, 5 et tractat. 5, 7 3*Cant. 8,6 9 cf. Matth. 5, 39 10 cf. Mitth. 5, 44.16, 24 16*Cant. 8, 8 24*Cant. 8, 8 25 Symmchus Cant. 8, 8 ) [*]( -1 manichaea Gav suscepit Om1 3 respondet scripsi respondit codd. av 5 seruas O 6 imago iustitiae om. P 7 dei es, in corde tuo est, nt a tuo est Nv 11 sequaris me 0 uobis] te GMa 12 propter me MNTa propter te AGPR pro te Ov 14 tibi PR, om.N 15 imparemj imperare 0 imperarem R, add. in Rm2 fortel add. tantae Oav 16 possent GMOPm2Ra possit N dicens ) [*](def. P ) [*](Rm1 nobis] nostra AMm2Nav 17 habera GM habet] desinii P 18 consueuerunt O infirmitates 0 19 habeatur GRm2 habent Mm1O habetur Rm1 quae] quoniam 0 nobis AOR nobilis GMml 20 solum O symbolum om. O 21 esse nupturis om.O emittere N coniunctione Mml 23 ergo O 25 loquetur ORav )

506
loquitur ei, hoc est: sponsalium celebritate solet fieri conlocutio et confirmatio nuptiarum.

quid ergo faciemus, dicunt turbatae, quia urgetur coniunctio spiritalis? a tantis nuptiis excusare non possunt; nemo est enim qui copulam uel animae et spiritus uel Christi et ecclesiae non beatam putet. sed quia plenitudo uerbi uel spiritus sancti uibrat et fulget et nihil est quod ei possit aequari, ideo differre desiderant, ut illa dilatione uel anima uel ecclesia possit esse perfectior.