Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Audierunt hoc filiae Hierusalem, quod iam dominus Iesus sibi ecclesiam copulabat et, quia considerantes magnitudinem uerbi imparem tantis nuptiis aestimabant. ne forte copulae pondus sustinere non posset, excusant dicentes: soror nobis parua et ubera non habet.

sic enim qui uolunt differre nuptias excusare consuerunt, ut praetendant inmaturae aetatis infirmitatem et adstruant, quod ubera non habeat, quae nubilis significant tempus aetatis. hoc solet symbolum commune omnibus uirginibus esse nupturis, ut, cum ubera coeperint eminere, tunc coniunctioni habiles iudicentur.