Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Dicunt ergo: si murus est, aedificemus super eum receptacula; et si ianua est, sculpamus super eam tabulas cedrinas. murus est anima sancti. habet et ecclesia muros suos, quae iam perfectior dicit: ego ciuitas munita.

hic est murus qui habet duodecim portas apostolicas, per quas populo nationum patet ingressus in ecclesiam. sed murus quamuis ambitum totius urbis includat, tunc tamen est munitior. cum receptacula habuerit praeparata, in quibus propugnatores urbis tutum speculandi ac tuendi possint habere subsidium. sed quia rationabilis haec ciuitas est et omnis spes eius in dei uerbo est, non ferrea, sed argentea ei propugnacula requiruntur, eloquiis caelestibus magis quam corporis uoluptatibus hostiles impetus repulsare consueta. eo fulta praesidio, eo splendore fulgens habilior Christi copulae iudicatur.