Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sicut enim qui occidere potest fratrem (fratrem) utique diligit, qui adulterat fratris uxorem utique non diligit fratrem. qui furatur. qui concupiscit alienum utique non diligit eum quem fraudare desiderat, ita qui superbe despicit fratrem, qui eum deformare conatur, qui pascitur eius iniuriis, a consortio caritatis alienus est.

Sequitur uersus quintus: fiat manus tua saluum facere me, quoniam mandata tua elegi. aduentum domini uidetur orare, quia manus dei Christus est. ipsum legimus dexteram dei, de quo supra ait: dextera domini fecit uirtutem, dextera domini exaltauit me. cur ergo hic manum dixit, nisi forte non solum propter diuersitatem gratiae, quam scripturae non praetermittere solent, sed etiam propter quandam proprietatem manuum dictum est, ut ibi dextera dicatur. ubi scribitur quod exaltauit eum uirtute, hic manus, ubi intellegi oporteat quod eum humilitate seruauit ?

potest et sic intelleiri manus domini sicut dicitur in usu: \'magna est manus illius regis*. hoc est magnus exercitus, et \'illius inferior manus est\\ ut etiam hic intellegamus: \'fiat adiumentum tuum atque subsidium, ut mittas angelos tuos, opem tuam, subsidia potentiae tuae ad liberandum populum [*]( 14*Ps. 118. 173 17 Ps. 117, 16 19 cf. Rom. 12, 6. I Cor. 12. 4 23 cf. Ps. 118,153 ) [*](1 enim om.Ov suum om.R implebit AmlRml 2 enim om.AR 3 si om.R 5 ipsoj hoc a 6 quam om. eodd. praeter O, a 8 potestj petit O fratrem addidi suum add. a 10 concupiscet AmlGMPmlRml 14 Sequitur- quintus om. a uersus om.N V AGOP, om.MN 16 est om.M 17 dexteram] dextera A qua Na dextera—18 uirtutem om.T 20 scripturae scripsi scriptores codd. av 21 manuum Mm2Om2av manum cet., om.Om1 22 eumj cum OPRTa alt. ubi] uerbi Am1 ibi Gm1 23 eum] cum codd. a intellegere AGMNOPm1Rm1, fort. potes (sic legit O)—intellegere manas domini\' 25 inferiorem Pml est manus Nav 26 adque N ) [*]( 32* )

500
tuum\'. haec est manus dei de qua scriptum est: nonne omnes ministri spiritus qui mittuntur in ministerium propter eos, qui futuri erunt heredes salutis? qui ergo elegit mandata dei, utitur confidentia, ut cum auctoritate deposcat sibi diuina subsidia.