Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus sextus: con cupiui salutare t tuum, domine, et lex tua meditatio mea est. alius longaeuitate uitae istius delectatur et concupiscit usque ad depositae finem senectutis corporis huius uitam producere. alii franguntur aegritudinis infirmitate, de quibus nemo potest dicere: cum infirmor, tunc potens sum. beatos se putant, si inoffensa

ualitudinis commoditate potiantur, quibus non est infirmitas ad salutem. horum quoque nemo potest dicere: concupiui salutare tuum, domine; suam enim magis salutem quam salutare dei quaerunt, medicis potius quam scripturis oboedientes. contraria autem studiosis diuinae cognitionis praecepta medicinae sunt;

a ieiunio reuocant, lucubrare non sinunt, ab omni intentione meditationis abducunt. itaque qui se medicis dederit, se ipsum sibi abnegat; qui autem quaerit salutare dei, Christum sequitur, qui dicitur salus dei, non quae corporis, sed quae aeterna sunt quaerens, cum hoc in corpore conuersetur. qui autem salutem dei quaerit, die utique et nocte meditatur in lege. iugis illi meditatio est diuinorum decretorum neque aliqua cura corporis huius auertitur a studio disciplinae.