Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

saepi aures tuas spinis; utinam et linguam obsaepias, ne loquaris! sed. quod peius est, circumdata est lingua tua spinis, quae conpungunt et uulnerant loquentem quae mundi sunt. ideo aduersarius etiam orantibus frequenter saeculares offundit cogitationes. si ergo non debemus audire aliena uel superflua, quanto magis non debemus obloqui, cum dicat unicuique nostrum scriptura uenerabilis: argen-

tum et aurumtuum alliga et ori tuo fac iugum et pondus! alliga sensum tuum fida taciturnitate, alliga sermones tuos, inpone iugum ori tuo, ne indomita uerborum ceruice se iactet, inpone pondus, ut cauto omnia quae loquimur trutinemus examine. quibus tamen spinis ut saepias aures tuas scriptura tibi dicit nisi contrito corde et timore iudicii ? salubriter ista conpungunt, stimulant ista, non uulnerant, licet et uulnera utilia sint amici.

Omnia, inquit, mandata dei iustitia est. quia sunt mandata iustitiae et ideo sine iustitia esse non possunt. mandatum dei est, ut diligas deum tuum. unde ait Paulus: qui [*]( 1 ct Matth. 12, 36 7 Eccli. 28, 24 (28) 13*Eccli. 28, 24—25 (29) 19 cf. Ps. 50, 19 20 cf. Pron. 27,6 22*Ps. 118,172 24 cf. Dent. 6,5 *Rom. 13, 8-9 ) [*]( 1 sumus reddituri v omnem Rml ociosum uerbum O otiosum om.MNPRa 2 Ioeuturi Gml fuerimus Ov redditis GM Pm1 Rm1 red- demus Ov pro eo om.GM 3 ut addidi alt. dei om.O 4 numeri AO nnmero E 5 hiesu AGM PB libro om.An hesdrae AN PB haesdrae GM 6 uel] in a, add. in Ov praemissis AmlGMmlR 7 sepis AOR 8 spinas Gml linguam) add. tuam Ov obsepias eodd. av ne loquaris om v, add. quae saeculi sunt, audias quae saeculi sunt Ta 11 offundet AMRml infundit 0 affendet Pml non ergo AMN 13 nostrorum M 15 fide GPmlTa 16 tuos] add. et O ceruise uerborum ANav 17 se} re P 18 ut om. a 19 nis]add. quod O 20 sint Pm1av sunt cet. 22 inquid Pm1 24 ait] add- apostolus a )

499
Enim diligit proximum suum legem impleuit. scriptum est enim: non adulterabis, non occides, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc uerbo instauratur. si in ipso uerbo instauratur omne mandatum quod uerbum iustitia est - quid enim tam iustum quam ut diligas deum tuum et diligas fratrem tuum? -, utique omnia dei mandata iustitia est.