Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sunt etiam orationis dignitates, si pro uidua roges, si roges pro pupillo, si roges pro misericordi, roges pro nimium deuoto ac fideli, si roges in tribulatione, roges cum dolore, si maesto et ipse qui rogas compatiaris affectu. intrat oratio tua dei gratiam, intrat domum eius, si tecum ecclesia deprecetur, si populus uniuersus inploret, ut domini inclinet fauorem.

Quid autem rogat ? ut eruatur, ut liberetur, eo quod iam diu aduersus nequitias spiritales, aduersus temptamenta huius saeculi proelietur, eo quod graue est satis longaeuo cursu istius uitae diuturnam sustinere militiam. denique et infra dicit: heu me quod incolatus meus prolongatus est! ingemescit enim, quod indefessas iugi labore tendat excubias; ideo petit a tot aduersantibus liberari nec cum terrenis hominibus uult habere consortium.