Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus tertius: eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustific ationes tuas. eructat hymnum, qui potest dicere: bonus enim odor Christi sumus deo, et bene eructat, qui plurima et suauia praecepta domini gustauerit. eructat hymnum qui eructauerit uerbum. denique et Dauid ante eructauit uerbum bonum, hic eructat hymnum.

bonum enim panem gustauit qui descendit e caelo, bonum panem, quem si quis manducauerit non morietur in aeternum. habet uerbum dei epulas suas, alias fortiores, ut est lex et euangelium, alias suauiores, ut sunt psalmi et Cantica canticorum. eructabat hymnum ecclesia uel anima pia, cui dicebat deus uerbum: i nsinua mihi uocem tuam, quia uox tua suauis [*](8 cf. Eph. 6,12 10*Ps. 119, 5 15 Ps. 118,171 17*11 Cor. 2,15 20 cf. Ps. 44,2 21 cf. Ioh. 6,50 25*Cant. 2,14 ) [*]( 1 orationis] honores 0 2 misericordi NOav misericorde Mm2 misericordia. cet., add. si av 4 pr. intret M 5 nniuersos AGmlRtnl 9 uitae OPm2v, om. eel. a 10 me] mihi N 11 ingemiscit AGOPm2Rav 12 excubias] add- etOv 15 Sequitur—tertius om. a uersus om.N III AGOP, om.MN eructuabunt OPR 16 ymnum MNR 17 eructat A (passim in hoc capite) eructuat cet a (passim) eructauitv 17.19.21 ynmumNOR 19 enictuauerit OPa 20 cructat] eractuauit MN 21 de caelo desceudit av deNO 24 cauticum Rm2. eructuabat GMPRaa 25 ecclesia ymnumO dei MNa )

497
est. eructabat hymnum, cui dicebat: fauum destillant labia tua, o sponsa; mel et lac sub lingua tua.