Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed quia Graecus habet: εἰσέλθοι τὸ ἀξίωμά μου, hoc est \'dignitas mea\', licet potuerit et scriptor errare et fuerit ἀξίωσις, hoc est \'deprecatio\', tamen hoc quoque explanemus, ut possumus. nempe cum hominem rogas regem, dicis ut contemplationem habeat honoris tui, tangat eum tuae contemplatio dignitatis, ut aut misereatur, si uenia postulanda est, aut deferat pro ordine dignitatis. et quid dicam? rogans sic unusquisque ingreditur, ut dignitatibus deferatur. recte ergo et deuotus deo dicit: intret dignitas mea coram te. habet et christianus dignitatem suam, qui tanto imperatori militat.

Sunt maximae et uerae fidei dignitates, sunt honorum diuersi et apud Christum ordines: posuit deus in ecclesia primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores. sed istae administrantium dignitates (sunt). sunt etiam priuatorum, ut est pietas iustitia sobrietas castimonia disciplina. [*]( 3 Ioh. 10,9 12 cf. CoL4,3 14.15.16.22*Ps. 118,170 25*I Cor. 12,28 ) [*](1 incredulis Rm1 2 potest Mm1 4 ianuam igitar 0 5 forte] add. et Ov regis conspectum O ingrediantnr B 6 terrenum Ov 7 uideri NTa 9 beniuolentiam Am) beneaoiantia GM suscipiatur AO prius O, add. hic a ingressus] add. est Aav 10 pr. quit GM alt. quit ACMR 14 Gracea corrupta in codd. εἰσέλϑοοι τό] εισελϑατω α εἰσελϑέτω v 15 est] add. intret Aav pr. et om Pa fuerit GMm1 fecerit cet. av 17 regem rogas v regem] add. te s 19 est postulanda av 20 rogas OPm2av ingrediatar Pml 22et om.GM 26 primum 0 secundum 0 27 sunt addidi )

496