Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

est enim: uox fratris mei pulsat ad ianuam. pulsamus et digito; denique et Thomas digito meruit ianuam resurrectionis aperire. et tibi dicit Iesus: infer digitum tuum huc et mitte in manus meas et latus meum, et [*](3 cl. I Cor. 13, 5 5.15Ps. 118,169 10 cf. I Cor. 3, 12 13.17 Ps. 118, 170 25*Cant 5, 2 27*Ioh 20, 27 ) [*](def..4) [*]( 1 fructum NPTaμ 2 doctrinae Rm2 philosophiam R 3 simulat Rml et om.MNOv num quaerat Rml 4 potuit M 5 mihi tribue intelleetum v 7 causedicoa GRml 8 uerbum tuum Nav uere MNT 9 fundamentum om.R 13 Sequitur—secundus om.a uersus om.N IIGP, om.MN 16 uerbum] add. tuum Mm2Na 18 nos]non GMm1NPm1Rm1,om.a suscepere Rm1 affectus NTa 19 primum MNev 20 informari] pergit A 21 sius om.O 23 rationis NTa 26 denique et om.O 28 in om.Oav meas et] tuas in Oav )

495
noli esse incredulus, sed fidelis. pulsa ergo digito. si non potes tota manu. pulsa ianuam; Christus est ianua, qui ait: per me si quis introierit saluabitur.

Cum hanc igitur ianuam pulsaueris, uide quomodo ingrediaris, ne forte iam ingressus extra conspectum regis sis. multi ingrediuntur palatia et non statim regem istum terrae uident, sed frequenter obseruant, ut aliquando uidere mereantur. nec praesumunt uidendi copiam, sed iussi repraesentantur et precem fundunt, ut cum beniuolentia suscipiantur, primus sui sermonis ingressus ne quid titubet, ne quid offendat. quanto magis rogandus est deus, ut ostium misericordiae suae nostra ingrediatur oratio! denique et Paulus rogat, ut aperiatur sibi ostium uerbi ad loquendum mysterium Christi.