Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

praecepta, inquit, tua dilexi. non dixit \'seruaui\', non dixit \'custodiui\'; nam inprudentes non custodierunt praecepta domini. aliqui enim codices habent άσυντούντας, hoc est insipientes, non intellegentes. ergo qui non intellegunt non sapiunt hique non custodiunt. qui autem perfectus est intellectu, perfectus sapientia, diligit, quod est amplius quam custodire;

custodire enim necessitatis plerumque est et timoris, diligere caritatis. custodit qui euangelizat, sed qui uolens euangelizat mercedem accipit; quanto magis qui diligit mercede donatur! possumus enim non amare quod uolumus, non possumus nolle quod amamus. sed quamuis mercedem perfectae caritatis expectet, et miserationis diuinae suffragium poscit, ut in ea uiuificetur a domino. non ergo adrogans debitae mercedis exactor, sed uerecundus misericordiae diuinae est deprecator.

Sequitur ultimus uersus litterae huius: principium uerborum tuorum uer itas, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. cum principium uerborum dei ueritas sit, ueritas utique fidei fundamentum est. primum etenim oportet ut credamus uera esse dei summi quae in diuinis scripturis legimus