Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

cotidie sanctus se offert, cotidie apparet et non uacuus apparet; non est enim uacuus qui de plenitudine eius accepit. non erat uacuus Dauid, qui ait: repletum est gaudio os nostrum, quia gaudium fructus est spiritus sancti. et sicut de plenitudine uerbi nos omnes accepimus, quemadmodum dixit Iohannes, ita etiam spiritus sanctus de plenitudine sua repleuit orbem terrarum.

non erat uacuus Zacnanas, qui repletus est spiritu sancto et prophetabat aduentum domini Iesu. non erat Paulus uacuus, qui euangelizabat in abundantia et repletus erat, accipiens odorem bonae suauitatis ab Ephesiis placentem deo hostiam. non erant Corinthii. in quibus abundabat dei gratia iuxta eiusdem apostoli testimonium.

Offerebat se ergo Dauid cotidie deo et non uacuus offerebat. qui poterat dicere: os meum aperui et duxi spiri tum; ideo ergo dicebat: uide quia praecepta tua dilexi. audi [*]( 4*Ioh. 14, 27 8.27*Ps. 118,159 12 cf. Ex. 23,17 15 cf. lob. 1,16 16 Ps. 125, 2 cf. Gal. 5,22 17 cf. loh. 1,16 18 cf. Sap. 1, 7 19 cf. LUC.1,67 21 cf. Rom. 15,29 22 cf. Eph. 5,2 23cf. ICor-1,7 26*PS. 118. 131 ) [*]( 1 quoniam 0 pacta] peccata NmlRa paccata Nm2 o meam om.a 6 obsecundat 0 inperiis P 7 pro et om.O peius] prius Mm1 S Sequiturseptimus om. a VII AGNOP, om.M dilexi praecepta tua Pml 10 expectet codd. a 11 se om.AMNOPR 12 pr. dixit codd. praeter 0, a all. dixit Na praccipit scripsi dicit O praecepit cet. av 13.14 cottidie Oml 14 se sanctus av 21 uacaas pauJus 0 habundantia AOPm1R 22ab]ad ARm1 23 Corinthii] add. uacui av 25 ergo se 0 eottidie Oml non uacuus] noua cuius G 26 adduxi a )

472
in quo te offerre debeas Christo, non in his quae uidentur, sed in occultis, sed in abscondito, ut pater tuus qui uidet in abscondito reddat tibi et fidelem remuneretur affectum.