Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

X Nunc illud aduertamus, si possibile est, ut corrigat iuuenior uiam suam an non. si non est, ergo mentitur propheta; *sed quia non mentitur, possibile est, ita tamen possibile, ut, quod inpossibile uideatur, fiat possibile, si custodiat iuuenior uerba dei, si autem non custodiat, inpossibile. unde illud euangelicum: f a -

cilius est camelum per foramen acus transire quam diuitem intrare in regna caelorum. quod quamlibet inpossibile esse dixit, sic intellegimus inpossibile esse, quia diuites non custodiunt mandata dei; si autem custodiant, fit possibile quod inpossibile uidebatur. hic est camelus qui intrat per angustam uiam, et quae illum ante capere non poterat concupiscentem, iam capit custodientem mandata diuina. (ad)eustodiendum 25 [*](l*Sap. 4, 9 (8) 4*Hier. 1. 7 6 cf. Dan. (Sus.) 13. 45 8 Sap. 4. 9 10*Ps. 118, m 12*Ezech. 28, 3 18*Matth. 19. 24 23 cf. Matth. 7, 13 ) [*]( 3 grauitas Mm1N 5 maturioris esset 0 7 primitiis] principatu Mm2N 9 competit bene 0 Dauidicum v 14 si] sed Mm1, om. Gml uiam suam iuaenior O 17 uidetur O iunior ARυ, 18 inpossibile] add. est MNOPT 19 est Otn. MN transire] intrare 0 20 regnum MTaυ regno N 21 quamlibet a (in ras. ml) MNPT uel quod qualibet AR in alio quoque libro libere 0 quoque in libro euangelii a hoc quoque libro v pr. inpossibile] add. quoque libere im (in-) possibile AR 21 sie] add. tamen t\' 23 uideatur R 24 et om. av quae Oav qui AR quia eet. capere ante AOR 25 iam om. Ga diuina mandata MN ad custodiendum scripsi custodientem codd. at\')

31
autem uerba dei, quia custodiuit ea, Moyses quasi senior eligitur, et nunc, quibus hoc spiritu dei committitur officii, ut eligant seniores uiros, eligunt sine dubio inter seniores iuuenem corrigentem uiam suam in custodiendo uerba dei. et si senioris aetatis uirum 3 elegerint, non quasi longaeuum utique elegerunt, sed quasi custodientem uerba dei: quod si repperitur in iuniore, utique et ipse est eligendus. liquet igitur ex his, quod non senectutis longaeuitas eligatur, sed custodia uerborum dei. denique ipse Moyses Iesum Naue et Caleph iuuenes prae ceteris adprobabat, quorum consilium in terrae electione magis quam multorum seniorum et ipse secutus est et deus praetulit.