Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed esto, non cognoscantur errantium uiae, sicut dicit dominus: non noui uos; discedite a me operarii iniquitatis. hic autem iuuenior, qui potest corrigere uiam suam, fortasse iunior sit aetate, non moribus et habeat in primo [*]( 1 cf. Iac. 1,1 *Zich. 13, 7 7 Ps. 67, 33 cf. Ps. 118, 9 10*Prou. 24. 53—54 (30, 18-19) 21*11 Tim. 2, 19 22 cf. I Thess. 4, 3—4 24*Luc. 13, 27 ) [*]( 4 se om. MNT se sociauerit 3T 5 hune] omnem a 6 ideo dauid propheta MN 7 iunior GmlMXP 9 dices cod. Casin. 154 quis AGMm10 Pm1RΤυ quomodo Mm2 suam om. Av iunior GMNPTa 11 quod om. 0 cognosco b 13 semitam MN 15 agnoscat AORv potest iuuenior av 17 alt. sequus Pml 19 habet] add. et (om. v) praedam non (om. υ) ineludit Ov alt. et om. GMmlNTav 20 impossibile non est a 21 ipsius] illius M 23 cognoscuntur d dominus dicit 0 25 post Rml 26 iuueniorOv: )

30
flore iuuentutis suae senilem intellectum, de quo ait: canities autem est intellectus hominibus, quibus maturitas consilii grauitasque subpetit. unde et Hieremiae dicitur: noli dicere, quia iuuenis sum. et utique erat aetate

iuuenis, sed prohibet eum iuuenem se dicere, qui esset maturioris prudentiae. Danihel cum puer esset, accepit spiritum quo dignus senectutis primitiis haberetur, ut redargueret senes, ipse non senior longaeuitate, sed gratia; erat enim in illo aetas senectutis tutis uita inmaculata , cui bene conpetit Dauiticum illud dicere: super seniores intellexi. ideoque tamquam de ueterani consilii et senilis scientiae uiro diuinum pronuntiauit oraculum: quis prudentior quam Danihel ?