Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Unde et illud de Iacob, quod supra diximus: deus qui pascit me a iuuentute mea, manifestatur nobis de eo dictum, qui tulerit iugum uerbi in iuuentute sua et recedens ab Esau et similibus eius sedit singulariter, in se tempus expectans, quo possit cum disciplina proferre sermonem; et propterea spiritali est donatus alimento, adhuc aeui integer, sed ueteranus consilio. neque enim dignum est ut credamus, quod tantus patriarcha ---------- [*](2 ) de corporali cibo dixerit: deus qui pascit me a iuuen tute mea, quia nec corporalem panem desiderabat, cum diceret: si dominus deus mecum e s t. det panem mihi manducare et uestem indui. omnium, quae das mihi, decimam decimabo tibi. nam si patres nostri spiritalem escam manducauerunt et spiritalem potum biberunt. quanto magis sanctus Iacob cibo pastus est spiritali!

Ille quoque intellectus hoc loco suppetit nec alienus a uero [*](3 cf. Ps. 118, 9 8 cf. Num. 14 12.19*Gen. 48. 15. cf. p. 21, 2 14 cf. Thren. 3, 27—28 17 cf. Uerg. Aen. 9, 638 21*Gen. 28. 20. 22 24 cf. I Cor. 10, 3-4 ) [*](1 dei] diuina a custodit GMmlNP custodiunt O moysen GMm20PRa senior eli (-e-A) gitur AR seniorem elegit cet. av 2 hoc om. GmlPml 4 et si — 6 uerba dei om. MtnlNP senilis Mm2 5 eligerint PmlRml non om. R elegerunt] eligunt 0 6 reperitur AGOPRTv 7 eligendus est 0 non om. T 8 moses P hiesum Am1GRhiesu Am2 9 chaleb GNa caleb MPTv ap(ad-)probauit MN Pm2T approbat O adprobantur Pml 10 in terrae]inter AGm20 R electionem AGNOPR 13 pascis 0 manifestatur scripsi manifestat codd. av 14 iugum uerbi om. G tua Gml 15 se] si (sy-) on GMNPTa expectAt G 21 est] add. ut v mihi panem MNTv 22 ueste Mm2 24 potum spiritatem O )

32
est, quia iuuenior ille ex congregatione gentium populus, qui, antequam in Christo crederet, tortuoso errabat anfractu, in eo corrigit uiam suam, quia dei uerba custodiuit, quae noluit custodire populus Iudaeorum, et ideo ille uiam salutis inuenire non potuit. consideremus et sequentem uersum.